|  
 
+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius 
filio gloriosi principibus, mense martius prima indictione. memoratorium factum a me iohannes 
atrianense filius gucti, eo quod ante subscripti testes coniuntus sum cum iohannes qui fuit de 
amalfi, et modo sum commanentem intus salernitanam civitatem . . . quod 
preteritos ego ei in partione ad pastenandum dedi de rebus mea de locum beteri, et ad tenendum 
dedit ego ei molinum meum; modo autem, sicut mihi et illius complacuit, tota ipsa rebus et 
ipsum molinum ad mea ille remisit potestatem, et ego illum prosolsit exinde exire et ire ubique 
boluerit asque omni nostra requisitione et contrarietate in eo ordine, ut non aberet ille potestatem 
. . . parte veteri in illa parte . . . 
. . . nec ibidem tenere molinum . . . in eo hordine guadia 
mihi ipse iohannes dedi, et mediatorem mihi posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligavit se, 
ut si aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, tunc per ipsa guadia componere obligavit 
se mihi meique eredibus decem auri solidos costantinos, et omnia suprascripta per inbitis 
nobis adimpleret et apposuit nobis ad pignerandum rebus et casam suam, quod legitimo et inlegitimo 
abet. et unc brebem scripsi ego radoaldus notarius qui interfui. 
+ ego teudericus me subscripsi 
+ ego petrus.
  |  |