150
+ In nomine domini dei Salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante
domino nostro michaelio magno imperatore anno secundo: die vicesima
sexta mensis iunii indictione quarta neapoli: Nos sergius in dei nomine
etminentissimus consul et dux filius domini ioannis gloriosi Consuli et
duci qui hic modo non est: eo quod ipse perrexit in costantinopolim:
set ego mecum abendo domino sergio abio meo domini gratiam nunc
vero monachus olim dux: ego autem pro vicem mea et pro vicem memoratis
domini ioannis consuli et duci genitori mei: portularis tu bidelicet
domino malo dudum abbas monasterii nostri vocabulo domini et salvatoris
nostri ihesu christi qui est in insule maris: quatenus ab cunctis diebus
vite tue et cunctis diebus vite de alia una personas quale tibi placueris
qui siat presbiterum et monachus: concederemus vobis inclita ecclesia
nostra iuris memorati sancti nostri monasterii vocabulo sanctorum sergii
et vachi positum vero intus anc nostra civitate neapolis in vico qui nominatur
renarini regione furcillense: at quievimus ipsa vestra portulationem
a presenti quarta indictione et donec deo adiubante at vixeritis inclinatis
precibus vestris per uius preceptis seriem: condedimus et tradidimus
tibi et at iamdicta una persona ut super legitur prefata ecclesia sanctorum
sergii et vachi cuius superius memoria fecimus una cum omnibus domibus
et abitationibus et cellis et curtis et ortuas suas et cum omnibus codicibus
et ornamentis ipsius ecclesie pertinentes et cum omnibus casalibus
et terris cultis vel incultis longinquis et propinquis: quamque et cum
omnibus ospitibus suis fundatis et exfundatis cum illorum fundoras et
terris et cum omnem illorum censoras et regulis seum responsaticas et
salutis et angariis omnibusque atiacentibus et pertinentibus eis: et cum
arboribus et fructoras suas et cum introitas earum et cum omnia que ibi offertum
est cum omnibus eis pertinentibus: et cum inclita illa domum qui fuit de
illum terribilem cum introitas suas comunalis unum qui ingredit da platea publica
qui nominatur partellari: per porta commune et per anditum commune
inter memorata ecclesia et de heredes leoni qui nominatur assito et alium
introitum da memorato vico renari: et omnibus sivi pertinentibus: omnia et ex
omnibus undecumque aut quomodocumque a memorata ecclesia obbenit et
151
pertinet aut pertinentes fuerit sive a viribus vel a mulieribus potens vel inpotens
de qualicumque ordo fuerit: ea videlicet rationem quatenus a nunc et
omnibus diebus vite tue et post tuum transitum a iamdicta una persona
quale tibi placuerit ibidem sive in vita tua aut at tuum transitum ordinare
qui siat presbytero et post tuum transitum monacho tunc memorata
integra ecclesia vocabulo sanctorum sergii et vachi: cum omnibus sivi
pertinentibus ut super legitur in vestra sint potestatem tenendi et dominandi
seum frugiandi et de ipsas frugias faciendi omnia que volueritis
unde nullam vobis exinde detineamus aut tollamus quantum est pertinentes
de memorata ecclesia per nullum modum: et in eadem ecclesia
die noctuque omnem officium monachilem facere aut facere faciatis hoc est
vesperos et matutinos seu missarum sollemnias et oris laudibus: lumminariorum
vero concinnationis sine ora facere et exivere debeatis ut aput
deum et coram hominibus vobis exinde laus et mercis atcrescat et ud
nostram valeatis habere gratiam: et ipsis hereditatibus lavorandi et at
lavorandum dandi absque scriptis: et quodcumque in memorata ecclesia
vel in eius habitationibus at conciandum et fravicandum abueris vos illut
conciare et fravicare debeatis quomodo iustum fuerit et merueris: et omnia
quodcumque ibidem offertum vel datum fuerit sive a viribus vel a mulieribus
si fuerit mobilem in vestra sit potestatem faciendi exinde que
volueritis: si autem inmobilem fuerit aut terras vel tale causa pro hornamentum
de ecclesia post vestrum amborum obitum ibidem remanere
debeas: tantummodo vos vite vestre illut frugiare debeatis: set ut superius
diximus memorata ecclesia una cum omnia et omnibus eis pertinentibus
intus et foris per quobis modum qualiter et quomodo superius
legitur in tua et de memorata una persona quem ibidem ordinatum
reliqueritis qui fuerit presbitero et monaco ut super legitur cuntis diebus
vite vestre at unus pro alius vibens pro mortuus presentem pro absens
sint potestatem tenendi et dominandi seum frugiandi et de ipsas frugias
faciendi exinde que volueritis unde nullam vobis exinde non queramus
aut tollamus: atimplentes vos cunctis diebus vite vestre ibidem omnia
per omnem ordinem et tenore qualiter superius diximus: sine omni data
occansione: de officiandum vero et de conciandum et de lumminarias
152
sic exinde facere debeatis cunctis diebus vite vestre quomodo superius legitur:
et omni annue cuntis diebus vite vestre pro memorata ecclesia: in
memorato sancto nostro monasterio dare et dirigere debeatis oblatas parias
trea: unum in nativitatem domini et alium in sanctum pascham: et
alium in memorata festivitate sancti sergii sine omni ammaricatione: Insuper
concessimus et firmamus in memorata ecclesia ut quandoque cassas
pro hopus et utilitatem et servitium ipsius ecclesie cessum abuerit tunc
licentiam et potestatem abeatis vos et posteris vestris ingredere et regredere
per memorato vico renarini sive da parte de mercatum sive da
parte de furcilla quantum venire potueritis propinquo ipsa ecclesia cum
ipsa cassas omni tempore absque omni contrarietatem de qualecumque
persona. Iterum concessimus et firmamus in memorata ecclesia ut qualecumque
occasio ibidem offerire et dare volueris de omnia causa sua
de intus et foris sive domos aut terras vel hospitibus seum defisis vel
alia qualecumque causa per quobis modum licentiam et potestatem abeas
ibidem illos dare in omnem ordinem et tenore qualiter et quomodo at eum
placueris ibidem illos dare sine omni contrarietatem: et qualiscumque curialis
aut notarius vel primarius sive tabularius ibidem atvocatus fuerit tunc
licentiam et potestatem abeas illos scribere et facere sine omni contrarietatem
nostra et de nostris posteris seum et de alias quabis personas: et
qualecumque lavorem et edificium facere volueritis vos et posteris vestris
qui ipsa ecclesia tenueris super ipsum vicum publicum quantum continet
abitationes et pertinentias ipsius ecclesie licentiam et potestatem abeatis
illut facere et edificare qualiter et quomodo volueritis absque omni contrarietatem:
et omnia quantum exinde in nostro iure publici pertinet per
quobis modum sit concessum et traditum in memorata ecclesia: et non
abeas licentiam quavvis personas in ipsum bicum qualivet spurcitia facere
aut abere supra terra excepto quantum per legem merueris: et non abeamus
licentiam nos et posteris nostris et memorato nostro monasterio et
abbatibus cum cuncta eius congregationem qui in memorato monasterio fuerit
vos cunctis diebus vite vestre unus pro alius vibens pro mortuus presentem
pro absentem de memorata ecclesia incoare aut aliquod ex ea pertinentes
ut super legitur at vestram potestatem subtraere aut alienare per nullum
153
modum nec quod absit qualivet sacerdotem vel clericum aut monachum vel
alias quabis personas ibidem ponere aut ordinare per nullum modum atimplentes
vos cunctis diebus vite vestre omnia per omnem ordinem et tenore
qualiter superius legitur: post autem bestrum amborum transitum tum
memorate ecclesie cum omnibus sivi pertinentibus et cum omnia quantum
per inventaneum at signaberimus rebertant in memorato sancto vestro monasterio
cuius iure exxe vederis: Quod vero preceptum sicut superius legitur
a nobis factum sergio primario scribere precepimus in qua et nos subter
pro ampliori eius firmitate manus nostras proprias subscripsimus die et indictione
memorata quarta + et oc memorati sumus quia concessimus in
memorata ecclesia sanctorum sergii et vachii et inclita personas de quidem
ioannis qui nominatur de maura una cum filiis filiabus suis natis naschentibus
et cum omnia causa illorum ut omni tempore siat defisis de memorata
ecclesia: et omnia quantum et quomodo exxeret in publicum pertinet per
quobis modum totum et inclitum sit concessum in memorata ecclesia et
in publicum nullum datum aut qualivet servitium aut angaria facere aut dare
non debeas per nullum modum.
+ Sergius consul et dux subscripsi +
|