Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.21 » Pag 22 - 23

1.21
22
23

22
+ In nomine domini domno michail dibina gratia imperator augusto deo propitio quinto
anno imperii eius mense september sexta indictione. Ideoque nos sumus viri petro filius balsami,
et roffrit filius iohanni, et falco et petro veri germani et filii madelfrit qui sumus commorantes
intus cibitate luceria, declarati enim sumus intus in anc prephatam urbem luceria coram presentia
iohanni magnifico iudice et aliis nobiliores hominibus qui hic supter conscripti sunt, quia
pertinentem nobis abemus ex predictis genitoribus nostris uno molino in escla ista pars flubio
perticata in vicum qui dicitur ad ipso badobado larinensi, que ante hos anno aput parentibus
nostris cecidit in desertum; qui his dicto molino pro magnis nostris necessitatibus peragendum
nobis vindere congruum est et nostra congruitate exinde perficiendum. Quam ego mulier nomine
alferada, que sum uxor suprascripti petri et filia quondam (deest nomen) et sassa, que
sum uxor predicti roffrit et filia quondam domnici et traselgarda uxor iamdicti falki et filia
quondam maioni, declarate enim sumus, quia in die copulationis nostre de omnibus rebus et facultatibus
eorum quartam partem nobis emiserunt per eorum scriptum murgincap ab illis nobis
firmatum. Set audientes nos eahque in edicti continet pagina, quod mulier sine notitia iudici aut
sine consensu parentum suorum vel illi, in cuius mundio fuerit, de rebus suis nichil stabile facere
poterit; pro hoc opsecrare cepimus eundem viribus nostris quam et adelmanno imperialis
comes et filium iohanni et atenolfo filium ermegnardi et iohanne filium tracconi, qui sunt parentibus
atque mundoal nostris, ut nobis predicte mulieri iusta legem sieret consentientes, at illi nobis
consentientes fuerunt. Interea unas cum ipsis et cum eodem viribus nostris coram prephato iudice
et alios idoneos subscriptos testes per hanc quoque videlicet cartulam venundedimus potoni
filio poterisi et radempoti filio gautii integrum et funditus ipso iamdicto molino cum aliquantulum
de terra bacua iusta eamdem molino incipiente primo per ec fines. De prima pars quod est
ab ipsa via puplica et ipso bado de predicto flubio perticata et vinea rodelgardi filii bertini, inde
sunt passi ad iustum mensuratum hominis mediochis persona, qualiter in ipsa porta uius predicte
cibitatis consignatum est, numero decem et septem. De secunda namque pars quod est a
23
fine ipsa vinea magi plesbiteri et amandi, inde sunt in longitudo passi quadraginta sex. De tertia
vero pars quod est a predicto flubio perticata, inde sunt usque in prioras fines passi sexaginta
quinque. Inter iste namque finis et mensure, que superius legitur et cernitur de ipso predicto
molino et de ipsa iamdicta terra bacua de fine in finem quantum infra claustrum est, unde nec
nobis nec ad eredibus nostris neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reserbabimus
requirendi; Set qualiter edificiata est eam dicta terra una cum ipso predicto molino cum
legitima ingressa et regressa sua et cum inferius et supterius et superiusque suis et cum suis
omnibus pertinentiis integrum, velut prelegitur, ipso iamdicto molino et ipsa terra venundedimus
vobis superius dicto emtori nostro possidendum. De quo pro constaviliscendam vobis atque
confirmandam hanc nostram vinditionem manifesti sumus, quod a presentem recepimus a bobis
predictis emptoribus nostris unum aureum solidum sclifato vonum per caput: finitum est enim,
ea videlicet ratione, ut amodo et semper eamdem nostram vinditionem integra, velut prelegitur,
abere et possidere baleatis et faciatis exinde quemammodum vobis vel ad vestris eredibus placuerit
sine nostra et de nostris eredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem
vobis posuimus iohanne filio petri, et obligamus nos et nostros eredes vobis cuius dicto emptori
nostro nostrisque obligamus eredibus, ut hanc nostram vinditionem integram, velut prelegitur, nos
vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus; quod si noluerimus,
aut si nos ipsi per quabis ingenium hanc nostra vinditione vobis retornare aut remobere
quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inde sint bacua et decem aurei solidi
constantiniani vobis vestrisque eredibus componere placitamus, et quicquit remelioratam esse
paruerit per vestrum laborem, sup estimationem hominum pretium vobis restituamus: de colludio
autem, si a bos pulsati fuerimus ad sancta dei misteria, vobis satisfaciamus ita, ut nostrum non
sit colludium per eamdem guadia et iamdictum mediatorem, qui se tribuit vobis ad pignerandum
omnia pignera sua legitima, tamdiu donec per invitis adimpleamus vobis iusta uius testum cartule.
Et hanc cartam nostre vinditionis aput vos omni tempore firmam et stabilem permaneat.
Quem te deusdede diaconum et notarium hanc cartulam nostre vinditionis asscribere rogabimus.
Actum in civitate lucerie qui et interfui mense et indictione superscripsi feliciter.
+ ego iohanne iudex
+ ego trupoaldo teste
+ ego poto teste.
Torna all'inizio