Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.661 » Pag 215 - 216

4.661
215
216

215
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense december, undecima indictione. Ideoque ego armogeni atrianensis filius
sergi clarefacio abere ecclesia vocabulum sancte treufime intus hanc salernitanam cibitatem
constructa, cum terris et casis et cellis de ipsa ecclesia pertinentes, et rebus a foras
hanc cibitatem similiter pertinentes ipsius ecclesie. Nunc autem compulsus sum dei omnipotenti
misericordia, ut medium illut offerire in ecclesia sancte marie pertinentes supradicto
domno principi et iohanni comiti germano eius, in quo dumnellus abbas preest. Et
ideo, sicut mihi congruum est, per largietatem et absolutionem superii mangni principis
ante subscripti testes per anc cartulam pro amore omnipotenti deo et anime mee obtulimus
deo et in prephata ecclesia sancte marie inclita medietatem de tota ipsa ecclesia sancte
treufime cum omnibus cellis, et casis, et rebus, et omnia quanta ad ipsa ecclesia pertinet,
ut diximus, medietatem in integrum in ipsa iamdicta ecclesia sancte marie offeruimus:
simulque et ibidem offeruimus medietatem omnis monimen inde continentem, et modo dedimus
216
ad potestatem ipsius ecclesie sancte marie pro ad defensionem abendum unum
preceptum ab utile anulo sigillatum et unum brebem de ipsa ecclesia continentem: hec
omnia, ut diximus, in ipsa ecclesia sancte marie offeruimus, sicut supradictum est, ad
securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius ecclesie eiusque rectores illut abendum,
dominandum, possidendum, omnia inde faciendum quod boluerit, absque cuiuscunque contrarietatem
vel requisitione; de qua ego iamdictus armogeni mea bolumtatem obligo me
et meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum ad pars ipsius ecclesie sancte
marie inclita omnis mea offertione, qualiter legitur, a pars uxoris mee et ab omnibus hominibus
omnique partibus, qui pro nostra parte et datum, aut pro pars et datum ipsius uxoris
mee quodcunque causationem exinde ad pars ipsius ecclesie sancte marie preposuerit;
de alii vero hominibus et partibus, et quando voluerit ab omnibus hominibus vice nostra
in omnibus exinde, et de monimen inde continentem causare et finem facere, qualiter
vultis, cum ipsum preceptum et brebem, quod modo ei dedimus, et cum quale alia monimen
et rationem inde abuerit. Et si taliter omnia suprascripta ad pars ipsius ecclesie
sancte marie non adimpleberimus et aliquit, de quomodo superius legitur, remobere aut
contrare quesierimus, aut si quodcunque causationem inde in eadem ecclesia sancte marie
preposuerimus, componere obligo me et meos eredes ad pars ipsius ecclesie sancte marie,
et cui cartula ista in manum paruerit, centum auri solidos constantinos, et taliter scribere
rogabimus te iohannes notarium, actum salerno.
+ Ego grimoaldus
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio