|  | 
 + In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso princeps,
 mense nobember tertiadecima indictione. Ante superdicte gloriose potestatis, et ividem astantes
 adenolfus iudex, fuit paratus dumnellus abbas, bolendum recipere medietatem da cati filius romoaldi
 de guadia, quod ipsius datam abuit, ut malo ordine et sine ratione introisset intus curte
 et casa et ecclesia sua, quod abet in stricturiis ubi marturanu bocat, et inde tulisset pannos,
 et munimen, et ferrum, et siricum, et aurum, et argentum. et sic fuit paratus ipse abbas prima,
 secunda, tertia atque quarta dies cum quattuor fideiussores ad recipiendum medietatem ab ipso
 superius cati; set ille nec paratus fuit minime, nec mediatorem eis exinde posuit, set ipse abbas
 mediatorem ipsius posuit. et taliter scribere fecimus te alderissi notarium. actum salerno.
 + ego qui supra adenolfus.
 |  |