49 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quinquagesimo primmo sed et 
constantino frater eius magno imperatore anno quadragesimo hoctabo die 
hoctaba mensis augusti indictione nona neapoli: Horta est itaque intentio inter 
nos stephanum primicerium turme plevis ecclesie sancte dei genitricis marie 
que nominatur de domino atriano et cuntas stauritas ipsius ecclesie: et vos 
bidelicet pitru et sergio uterinis germanis filiis quondam aligerni negotiatoris: 
qui nominatur surdo tu memorata pitru coniux presenti iohanni biri tui de 
intentione que inter nos abuimus unde vos quesibi dicendo pars nostra quia 
ille fundo nostro iuris memorata stauritas de loco qui nominatur maranum 
biam: abuimus per quadragintam annos per fundum vestrum de memorato 
loco qui ibi est coniuntum hoc est a parte meridiana: et pars autem vestra 
replecans dicens absit ut sit ita nec illos deus faciat set dicebatis ut 
amba capita de memoratum fundum nostrum ex ipsa stauritas in bia publica 
teneremus et inde introiebamus in memoratum fundum nostrum: Unde 
multa altercatione exinde inter nos abuimus nunc autem processimus ambas 
partes ibique supra et iudicatum est exinde inter nobis ut si potueris pars 
nostra vobis hostensione facero quommodo nos et antecessoribus nostris per 
memoratum fundum vestrum biam abuimus at memoratum fundum nostrum 
ex ipsa stauritas per quadragintam annos iuxiurandum cum ipsi testibus vos 
poneritis nobis exinde securitate Sin autem iurare pars vestra nobis et dicere 
per sacramentum quia nec nos nec antecessoribus nostris per quadragintam 
annos biam non aberemus per memoratum fundum vestrum at memoratum 
fundum nostrum iuris memorata stauritas nos poneremus vobis exinde anc 
quod est factum est et quia non baluit pars nostra taliter vobis illos hostendere 
modo vero recepimus a parte vestra memoratum sacramentum dicente 
nobis ut superius atseruistis et definibimus exinde vobiscum et cum 
heredes vestris in omnibus et amodo et semper numquam presummimus 
nos aut posteris nostris vos aut heredes vestris exinde per memoratum fundum 
vestrum biam querere abere at memoratum fundum nostrum iuris memorata 
stauritas per nullum modum nec per nulla atimbentam ratione 
50 
a nunc et in perpetuis temporibus etiam etsi quabis personas vos aut heredes 
vestris exinde at querendum beneris per nos aut per posteris nostris 
tunc nos et posteris nostris vobis vestrisque heredibus personas illa exinde 
desuper tollere debeamus absque omni vestra et de vestris heredibus qualibet 
damnietate nullam vobis vestrisque heredibus exinde mictentes hoccansione 
quia ita nobis iudicatum est Si autem nos aut posteris nostris quobis 
tempore contra anc chartula securitatis ut super legitur benire presumserimus 
et in aliquit hoffensi fuerimus per quobis modum aut summissas 
personas tunc componimus nos et posteris nostris vobis vestrisque heredibus 
auri solidos triginta sex bythianteos et ec chartula: ut super legitur sit 
firma scripta per manu leoni curialis per memorata nona indictione + 
hoc signum + manus memorato stephano primicerio et cuntas stauritas 
quod ego qui memoratos pro eis subscripsi + 
+ Ego stephanus filius domini sparani: rogatus a memoratas personas 
testis subscripsi + 
+ Ego iohannes filius domini cesarii rogatus a suprascriptas personas 
testi subscripsi + 
+ Ego iohannes curialis rogatus a memoratas personas testi 
subscripsi +
  |