Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1130 » Pag 125 - 125

7.1130
125
125

125
MCXXX
A. D. 1050
+ Summarium »
Nono anno imperii Constantini, mense Februario, tertia Indictione.
Oblatio domus et terrae in Comitatu Luceriae facta ecclesiae Ss. Apostolorum Philippi et
Iacobi a Potone filio Amelfridi et uxore eius.
Finis textus »
ut quicumque haliquit de rem istam, quam deo et sancti apostoli offeruimus, ad usum
suum tollere boluerit, siat anathematus, binculo nudatus, perditus et halienatus in die
domini ihesu, abeat partem cum dathan et habiron et socii eius, qui cum corpus et hanime
descendat in infernum, et partem habeat cum iuda traditori domini et magistri sui.
Maledictus vero siat a trecenti decem et hocto patres. Segregatus vero fiat a corpus et
sanguine domini nostri ihesu christi, extorren et alienatus ab ingressu in ecclesiarum.
Et quicumque adiutor deo et sancti apostoli et eius hecclesia steterit, bideat claritatem
dei cum helectis eius et siat digni audire causam a dextera positi sunt: benite benedicti
patres meis, percipite regnum, quod bobis paratum est ab originem mundi; habeat pro se
modo et interbenientem, et in futuro dei genitrice marie semperque birginem et omnes
sanctos hangelos et apostoli dei, ut pro eorum merita intercessio sit absoluti ab omni nexu
peccati; et han cartulam offertionis omni tempore firmum et stabilem, quem te adelferi
notarium han cartulam nostre offertionis scribere rogabimus, qui et interfuit. Actum in
civitate luceria indictione feliciter.
+ Ego iohanne iudex
+ Ego gilio teste
+ Ego alerisi teste.
Torna all'inizio