Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.337 » Pag 164 - 165

2.337
164
165

164
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni eius
filio gloriosi principibus, mense abbrelis decima indictione. memoratorium factu a me martinus
presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante presentia petri iudici et alii testes
coniunctus sum cum petrus filius madi de nuceria, ad faciendum cum eo finem de rebus illa
de locum qui dicitur angre et casa amabile, unde ante os dies cum eos in causationes fuit,
et per partes monimen ipsius ecclesie et iamdicti petri ostensa fuit et accidit iudicium, ut
pars ipsius ecclesie inde iuraret, et eos in ipsa ecclesia appropriare. modo autem, ut diximus,
proterea sumus coniunti et, sicut utrisque combenit, ipse petrus per succeptum launegilt donabit
mihi ipsum sacramentum, quam de rebus ipsa ei persolbere debuit, per colloquium bonorum
hominum remisit et tradidit ad meam potestatem per bona combenientia ipse petrus
tota rebus illa de supradicto locum, unde inter nos causationes abuimus et que monimina eius
continet quod tando inde ostedit; idest una cartula, qualiter porcari filius petri benumdedit lupi
filio romani terra in casa amabile per finis; alia sergii filius palumbi benumdedit ipsius lupi
terra in ipso locum per finis; alia scribtio, qualiter ipse lupus in causationes fuit cum lupus filio
causi et cum palumbus filio boni de terra ipsa quod ei benumdedit ipse sergii filius palumbi,
et ab illis abincuit eos; alia iohannes filius fusuli benumdedit ipsius lupi terra in ipso
locum per finis; alia, qualiter iohannes filius baleri benumdedit iohanni et romani filii lupi
165
terra in ipso locum casa amabile per finis; due scribtionibus continebad, qualiter adelfrid filius
adelmanni in causationes fuit et finem fecit cum iohannemari presbiter de bia quod ei monstrabit
de ipso locum casa amabile, sicut superius diximus, inclita rebus ipsa et quantum supradicta
monimina continet, remisit et tradidit ad potestate mea, omni tempore pars ipsius
ecclesie securiter eos abendum et faciendum quod boluerimus inde et de ipsa monimen, et
semper ipse petrus et suis eredibus defensare eos et ipsa monimen nobis nostrisque successoribus
da omnis homines omnique partibus. et si taliter eos nobis nostrisque successoribus non
defensaberint, vel si de aliquit, de quod superius legitur, quesierit remobere aut contrare et talia
nobis non adinpleberit, per bona combenientia componere hobligabit se et suis eredibus nobis
nostrisque successoribus quinquaginta auri solidos constantinos. et nos pro taliter per bona combenientia,
una mecum esset waiferius castaldus qui est unum de dominii ipsius ecclesie, sublaxabimus
et tradidimus eidem petri una pecia de terra bacua cum aliquantis arboribus de eodem
loco angre ubi casamaurese dicitur, unde pars ipsius ecclesie causationes abuit cum maghenolfus
filio radoin et eos ab ipsum maghenolfus adbincuit; ideo quantum a ipsum maghenolfus ibidem
adbincuit, eidem petri tradidimus, et as finis terra ipsa habet: de una parte fine bia, et de
duabus partibus fine de eredes ipsius maghenolfi, et de alia parte fine de eredes predicti maghenolfi
et fine iamdicte ecclesie sancti maximi. infra iste finis inclitum illut eidem petri tradidimus,
securiter et firmiter ille et eius eredes eos abendum et faciendum quod boluerit. et ipsa
monimen, quam ipse petrus nobis dedit, si boluerimus de supradicta sua tradictione per nos
esset auctores, potestatem abeamus in omnibus inde causare et finem facere bice eius cum
ipsa monimen et cum quale rationem inde abuerimus; et quando quesierimus illis inde abere
defensores, remittamus ad eorum potestate ipsa monimen, et ipse petrus et eius eredes defensare
mihi meique successoribus inclita supradicta tradictione, sicut supra legitur. et hunc brebem
scribsi ego ademari notarius qui interfui.
+ ego qui supra petrus iudex
+ ego amatus
+ ego ursus me subscripsi.
Torna all'inizio