Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.991 » Pag 183 - 184

6.991
183
184

183
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri Guaimarii salerno, et
quarto anno principatus eius capue, quam et tertio anno ducatuum illius amalfi et sirrentum
glorioso princeps, mense martius, decima indictione. Ego iohannes domini gratia abbas monasteri
sancti angeli et sancte sofie, qui sunt constructi intus hanc salernitanam civitatem
una cum iohannes clericus advocator istius monasterii, et ante subscripti idoneos
homines per convenientiam ad tenendum tradidit... et iohanni germani filii quondam odelgardi
capuano inclitum molinum pertinentem suprascripti monasterii et domne gemme, que
fuit uxor et filia guaimarii comitis, et est ipsum molinum edificatum in aqua de
flubio lirno ipsa parte ecclesie sancti fortunati; ideo inclitum ipsum molinum, qualiter conciatum
est cum mole et ferraturia sua, et cum arcaturia et usu aquarum, et cum iscla et reditum
suum, et cum omnia pertinentia ipsorum germani tradidimus tali tinore, ud amodo et
usque ad tempus, quod est unum annum espletum, licead ipsi germani illut tenere, et ipsum
molinum conciare et vigilare die noctuque, ut perfectum macenare possad, et omnem molitura
et quicquit ibidem tollere vel abere potuerit, totum illut sivi abeat, faciendum inde quod boluerit.
Tantum istum mense martius deant nobis undecim modia de granum bonum plene bene
culmate ad modiolum que dant molinum sancti iohannis, qui est ibidem coniunctum, et istum
184
mense aprelis prius veniente deant nobis decem modii de granum bonum plene bene culmate
ad suprascriptum modium; et da istum mense magio prius veniente deant nobis duodecim
modi de granum bonum plene culmate ad predictum modium per omnes menses usque
ad completum ipsum annum, et per omnes ebdomadas macenent nobis sine molitura, qualiter
fuit consuetudo; et si ferratura aut arcaturia se ruperit, quando plena fuerit, semper nos
faciamus ipsas conciare, et illis ibidem adiubent per se ipsos, quantum melius potuerint
et si mole ibi necessum fuerit, nos demus ipse eorum et illis assignent ibi... ibi fuerint,
et quantum inde hopera perdiderint, per rationem inputemus nos de ipso grano; a
completum ipsum annum licead illis et homines qui ibi miserint, inde exire cum causa sua
quod iustum fuerit, et inclitum ipsum molinum conciatum cum omnis sua pertinentia et
cum ipsa redita, qualiter perfectum possant macenare, nobis assignent ad partem ipsius
gemme et ipsius monasterii. Unde in eo tinore per convenientia guadia nobis dederunt
ipsi germani benedictus et iohannes, et mediatorem nobis posuerunt sassu capuanu filium
donati; et per ipsa guadia obligavit se ipsis nominati germani, ut si omnia suprascripta
non adimpleberint in parte exdicti monasteri et ipsius domne gemme, et aliquit inde contradixerint,
Tunc per ipsa guadia componere obligaverunt se ipsis benedictus et iohannes in
ipsum monasterium viginti solidi aurei constantini, quod scripsi ego qui supra iohannes
clericus et advocator qui et scriba.
+ ego qui supra iohannes domini gratias abbas.
Torna all'inizio