Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.106 » Pag 260 - 261

10.106
260
261

260
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo,
temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense decembri
secunda indictione. Nos Raynaldo filius quondam
Cinnamo et Urso filius quondam Bertari et Landemari filius quondam
Rumo de locum Lustra Deo iubante havitum sanctimoniale
induere vobis quesivimus in monasterio Sancti Magni, qui situm
est in mons de Cilento, et cunctas nostras res sortionibus nostris
quod avemus in supradicto loco et per alia locora finibus Lucanie
inbentus dederit rebus nostris pertinentibus integrum illut offerimus
in predicto monasterio cum omnia infra se aventibus et vice
de viis, ut pars ipsum monasterium et eius rectores faciant
de eo quod voluerint sine omni contrarietate nostra et heredum nostrorum.
et guadiam de eo dedimus a domnus Abalsamus
abbas prephati monasterii et ad ipsum advocatorem prephata
ecclesia et fideiussore vobis posuimus Desideo filium quondam
Urso de locum Molina, et per ipsam guadiam obligamus nos et
nostris heredibus defensandum ipsas res ad pars ipsum monasterium
et da omnes homines, et quando pars ipsum monasterio
eiusque rectores de eo voluerint esse defensores, potestatem et licentiam
habeant de eo quale voluerint. et si sicut scripta vel ex eis
quicquam removere vel contradicere voluerimus nos aut nostros
heredes, obligamus nos et nostris heredibus componere ad pars
261
ipsum monasterio et ad eius rectores et advocator eidem ecclesie
vel cui scriptum ipsum pro pars ipsum monasterio in manus paruerit
unusquisque per caput auri solidos costantinatos viginti,
et que supra legitur firmiter permanead. Et te Iohanni clerico
et notario scribere rogavimus. S.
+ Ego Alferi.
Torna all'inizio