Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.948 » Pag 111 - 113

6.948
111
113

111
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus salerni domni nostri guaimari,
et secundo anno principatus eius capue, hac primo anno ducatus illius amalfi et
surrenti, mense september, octaba indictione. memoratorium factu a me desideus notarius
filius quondam romoaldi, eo quod ante subscripti testes per combenientia had tenendum
et laborandum, seu pastenandum tradidi iohanni tusciano filio dominici francum de
rebus mea, quod abeo in ipso locum tusciano illa parte ipso fluvio tusciano, quod mihi pertinent
a monda monacha genitrice mea, qui est rebus ipsa terra cum vinea et arbustu, et
castanietu, et bacibum, et pomis; prima pecia, qui est cum vinea, per finis et mensuria: a
parte septemtrionis fine bia publica, et sunt per ipsa bia publica per latitudo passi nobe
et pedes duo, et quasi in medio de latitudo passi nobe et planta una, et in pede de ipsa
vinea per latitudo passi nobem et pedes duo, ibidem in pede se coniungit ipsa vinea cum
ipso arbustu, et ibidem ipso arbustum est per latitudo passi undeci, et in pede de ipso arbustum
abet passi undeci et medium, et Iongitudo quantum est da ipsa bia publica et usque
in pede de ipso arbustu; alia pecia de terra mea baciba, qui est in pede et coniunta de
ipso arbustum, qui dicitur rotonda, per ec finis et mensuras: erga ipso arbustum passi triginta
duo: ab occidente fine de consortibus meis, inde passi quadraginta sex: a pars meridie
passi biginti quadtuor: ab oriente passi quinquaginta, halia pecia de terra mea qui
est per ec finis et mensuria: hab oriente fine bia publica, inde passi biginti septem:
meridie fine bia comune: ab occidente fine alia bia commune, inde sunt per Iatitudo passi
biginti septe, longitudo da, ipsa bia commune et usque ipsa bia pubblica: tota omnis
suprascripta mensuria had passum qui singnatum est in columna marmorea de ecclesia
sancti matthei de archiepiscopio salernitano, in tali hordine, ut amodo et semper, nato nascentes,
ad sua et de suos eredes esse potestatem illut tenendum, et fovee et omnis sue utilitatis
iusta, ratione ibidem faciant, et ibidem residere et avitare, et ipsa vinea et arbustum,
qui modo ibi est factum, per annum de super et de supter suo tempore laborare et cultare
et propaginare bonum, sicut meruerit, et totum ipso bacibum, qui infra tota ipsa mensuria
est, amodo, pastenare ibidem arbores et vites de bono vitineo et pomis, ut ad completi duodecim
anni, ut amodo se compleant, tota suprascripta per supradicte finis et mensuria habeant
totum illum arbustum surtum, et operatum, et cultatum, et studiatum bonum ut perfectum
pareat factum totum bonum, sicut meruerit, et ubi meruerit, totum clusu et salbum
112
sicut de tantos annos et locus ipse meruerit, et ab inde in antea omni tempore tota ipsa
rebus suo tempore de super et desupter laborare, et cultare, et studiare totum bonum, sicut
meruerit, et sic per annos illum laborare, ut per omnis annum bonum laboratum et
cultatum pareat, quatenus in melius proficiant et non dispereant, et totum illut circoitum
illut cludere, et semper illut clusum et salbum abeant; et amodo et semper per annum de
vindemie faciant illis scire me vel meos eredes, ut ego vel missum nostrum illuc dirigamus,
vel nos, et illis tota ipsa vinea et arbustu, qui modo ibi est factu, et illut quod pastenaverit,
per annos quando meruerit, totum illut vendemiare, et quando meruerit, poma inde
colligere, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum illis dividere per medietatem: nos
tollamus illut medietatem, et illis medietatem; et ipsa nostra medietate de ipso vinum illis
reponere debeant ibique in domus sua in organea nostra que ibique eorum adsignaverimus,
per illis bonum conciatum et studiatum, sicut meruerit, et faciant illut salbum, dum
illut inde tulerimus absque de ingne et gente, et ubi ipso vinum inde tulerimus, ipsa bucte
illis a presentis sfeczare et labare bona, sicut meruerit; et quando boluerimus, ibidem pergamus
pro requirendum ipsa rebus, si bona esse laborata hac non, et amodo et semper per
annos suo tempore tote ipse terris de tota supradicta traditione illis conciare et studiare
et seminare, qualiter meruerit, et toti ipsi labori per annos temporibus suis mundare et
studiare boni, sicut meruerit, et per annos, quando meruerit, toti ipsi labori recolligere et
adunare ibique ad area, et faciant illis me scire per annos, ut ego vel meos eredes, vel
missu nostrum illuc pergamus aut dirigamus, et illis toti ipsi labori ibique ad area tritulare
et reprecurare, et totum ipso victum mundare et conciare et studiare bonum, sicut
meruerit, et totum illut ibique ad ipsa area dividere in tres sortis: nos tollamus exinde
inclita una tertiam parte, et illis due sortis; castanee vero et ficum, que per annos ibi
sunt, illis colligere et seccare bone, sicut meruerit, et salbe tote ille dividere per medietate:
nos tollamus ille medietate et illis medietate, nos vel missum nostrum, dum pro ipse
vindemie et pro ipse aire ibidem steterimus pro recipiendum tota ipsa sortione nostra de
tota ipsa frudia, illis nos notrire secundum suam possivilitate, et palmentateca per annos
nobis dare, sicut consuetudo de ipso locum. preter, quale tempore da ipsi duodecim anni in
antea ille et suos eredes rebus ipsa tenere et laborare noluerit, aut non potuerit in predicta
ratione, inclita supradicta rebus per supradicte finis et mensuria bona laborata, et
cultata, et surta, et salba, et clusa, cum redita et ipso organeum da vinum, quod ego ei
adsignaverit, remittere ad nostra potestate, faciendum que boluerimus, et illis licead inde
exire cum omnia causam sua; et ire ubi boluerit unde pro taliter per bona combenientia
guadia mihi ipse iohannes dedi et mediatore mihi posuit seipso; et per ipsa guadia obligavit
113
se et suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta in supradicta ratione nobis non
adimpleverit et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia componere obligavit se et suos
eredes mihi meique eredibus biginti auri solidi costantini et omnia suprascripta per supradicto
ordine nobis complirent, et apposuit et obligavit se nobis appignerandum omnis
pignera et causam sua legitimo et inlegitimo, et hunc brebem scripsi ego ademari notarius.
+ Ego grimoaldus
+ Ego romualt notarius me subscripsi.
Torna all'inizio