63
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto: Vicesimo quarto ygitur
anno regnante domino riccardo per ligurie campanie tellus comitatum atque
principatum capue cum domino iordano filio eius gloriosi francorum atque
longobardorum principibus. mense aprilis duodecima indictione. Ideoque
ego aldoyno franco. unum ex militibus aversani. videns me habere fegus
beneficii a partibus prefati principibus. pro partibus nostre militie. quapropter
per humilitatis conpunctionem. exoriendo recordatione peccata mea
et timore divini iudicii quia iniquitatis misterium plerique erroris ministrat.
unde ideo hoportet nos semper deum timere ne a maioris culpe
cumulum perveniamus quia nichil michi prodesse: prudentia cum ignorantia
dei quia me iusti salubri compungitur quia videlicet si corde credo
confessione horis tenebo. ad salutem. proinde toto mentis studio per consensum
et largietatem nostri seniori gloriosi principibus reddimus atque
tradimus per manum domini stephani ygumini de monasterio sancti sevastiani.
quod situm est intus neapoli et in suo sancto cenovio. integra
ecclesia sancti nicolay. que constructa adesse videt in loco malito. cum
omnibus fundoras seu terris suis et cum omnibus ad ipsa ecclesia pertinentes
per quolibet modum. et simul pariter cum omnibus fundoras et
terris. seu piscine. et palmenta. cum suscitorias suas. cum viis et anditas
seu introytas earum. et omnibus sibi generaliter et integro pertinentibus
ipsius iuri monasterii. Insimul pertinentes. pro eo quod usque modo
causa ipsius monasterii iniuste tenuimus. pro obtoritatis gratia voluntarie
nostri seniori. prefati principibus iuste dimittimus. ut per oratione ipsius
servorum dei possumus superna gratia invenire. dum que tibi domino stephano
ygumine cunctorumque vestrorum fratruum tradita sint ovedientiam
illa cum suprascripte terras et fundoras. et cum omnibus eis pertinenti bus
sicut superius legitur. ut licentiam habeatis. illas tenere. et laborare.
seu seminare. et frugiare. sive super vos ipsos. vel ad laborandum dare
vos et posteris vestris cuncte et integre faciendi exinde omnia quocumque
volueritis. pro utilitate ipsius vestri monasterii. tantumodo. licentiam
64
habeant homines de suprascripto loco ut in ipsa ecclesia recipiatis illi ho minibus
pro officium audiendum. et pro sepeliendum. et iterum nunquam
aliquando. nos suprascripto aldoyno. vel nostris heredibus. aut nostris posteriores.
vobis et posteris vestris. aliquod tollamus aut queramus per
nullum modum vel per qualibet persona summissas. set nos et nostris heredibus
vel nostris posteriores. vobis suprascripto domino ygumino. et vestrom
fratres seurum et a vestris posteris. antestare et defensare debeamus
ab omnibus hominibus omnique partibus. et si quis ex nos. aut nostris heredibus
vel posteris nostris irritum fecerit. contra hanc chartulam oblationis.
maledictionem habeat ab omnipotente deo. et beate marie. et a trecentorum
decem et octo patribus. habeat partem cum diavolo. et cum iuda traditore.
et cum anna et caypha. et aperiat terra et deglutiat eos sicuti dathan
et abylon. et componat pro parte fide servantis. auri libra. una. et hec
charta oblationis qualiter continet firma robusta permaneat in perpetuum.
et te petrus scrivere rogavimus in aversane curie per suprascripta indictione
duodecima.
+ Riccardo Princeps
+ ege aldoyno concessi et subscripsi +
+ ego grimoaldus concessit et subscripsi +
+ ego savinus presbyter et iudex + + +
|