Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.24 » Pag 85 - 87

1/1.24
85
87

85
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno vicesimo octabo: sed et romano
magno imperatore anno quintodecimo die vicesima mensis martii indictione
nona neapoli Certum est me eustratium ferrarium filium quidem iohanni
ferrarii: una cum consensum presenti drosu coniugi mee. A presenti die
promptissima voluntate venundedi et tradidi tibi petro ferrario nepoti meo
filio quidem iohanni ferrarii: idest integra superiora cubuculi mei constituta
super inferiora tua: posita vero intus hanc civitatem neapolis in vico
qui vocatur sancti georgi in diaconia: cum aheribus et aspectibus et ibi
86
introitum habere debeas per domum tuam et omnibus sibi pertinentibus
unde nihil mihi remansit aut reservavi: Coherente sivi a parte orientis domum
meam quam in mea reservavi potestate sed regia qui in ipsum parietem
esse videtur tu memorato petro a die presentis ea fabrire debeas et
ipsas regias cum pertinentia sua tibi tollere debeas: et a parte septemtrionis
est domum boni de pataleone: et a parte occidentis coheret curti heredum
memorati pantaleoni: et a meridiana parte coheret superiora tua
sicuti inter se clusuria de tabulis exfinat: ita ut a presenti die et deinceps
iam nominata integra superiora cubuculi mei constituta super inferiora tua
quod est in memorato vico qui vocatur sancti georgii in diaconia. cum
aheribus et aspectibus simul et ibi introitum habere debeas per memoratam
domum tuam et omnibus sivi pertinentibus: unde nihil mihi remansit aut
reservavi quatenus et per coherentias tibi ea insinuavi sicut superius legitur
a me tibi venundata et tradita in tua tuisque heredibus sit potestate qualiter
exinde facere volueritis: et neque a nobis memorato eustratio ferrario cum
consensum memorate drosu coniugi mee neque a meis heredibus vel a nobis
personis summissis nullo tempore exinde habeas quacumque requisitionem
87
aut molestia tan tum qui supra petro nepoti meo quamque tuis heredibus
per nullum modum in perpetuum: insuper et ab omni homine omnique
personas omni tempore ego et heredes mei tibi tuisque heredibus exinde
in omnibus antestare et defensare debeamus: propter quod accepi a te exinde
in presenti idest auri solidos quatuor bytianteos et tare unum ut inter nobis
comvenit: si autem ego aut heredes mei contra hanc chartulam venditionis
ut super legitur venire presumpserimus vel si minime adimpleverimus
hec omnia memorata per quovis modum aut summissam personam
tunc componimus tibi tuisque heredibus auri solidos duodecim bytianteos
et hec venditio ut super legitur sit firmam: scriptam per manum anastasii
curialis per memorata indictione hoc signum + manus memorati eustratii
ferrarii cum consensum ipsius coniugi sue qui omnia memorata consentierunt
quod ego qui memoratos pro eis subscripsi et memoratum pretium
traditum vidi +
+ Ego cristoforus filius domini mauri medici rogatus a suprascripto
iugale testi subscripsi et suprascriptum pretiu traditum bidi +
+ Ego iohannes filius domini gregorii rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi et suprascriptum pretiu bidi +
+ Ego stefanus filius domini theodosii tribuni rogatus a suprascriptos
iugales testi subscripsi et suprascriptum pretium traditum bidi +
+ Ego anastasius curialis qui memoratos post subscriptionem testium
complevi et absolvi per memorata indictione. +
Torna all'inizio