Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1151 » Pag 155 - 155

7.1151
155
155

155
MCLI
A. D. 1051
+ In nomine domini tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi
principis, et duodecimo anno ducatus eius amalphi et sirrenti, et decimo anno principatus
et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense martio, quarta
indictione. Dum coram presentia suprascripti domni nostri guaimarii serenissimi et a deo
conservati principis et ducis essemus nos Amatus et Ioannes Iudices, et plurima suorum
more solito circumadesset turba fidelium, Ipse domnus princeps et dux semper solitus placitum
deo exhibere famulatum, et cupidus in sanctis locis de rebus suis dare, per hanc
cartulam dedit in ecclesiam beati confessoris felicis, que intra res suas que sunt in finibus
lucanie constructa est de terris suis campestribus, et cum vineis que sunt propinque ipsi
ecclesie, et ex omnibus partibus terris ipsius coniuncte, per mensuras iusto passu hominis
mensuratas. A parte occidentis fine via et passi centum octoginta. A parte meridie est
finis, sicut aliquantum vallitellum discernit, et passi centum: A parte orientis sunt passi
centum octoginta et revolvit in ipsam partem orientis per vallonem passi septuaginta, et
revolvit in parte septemtrionis passi octoginta sex; ab ipsa parte septemtrionis finis, sicut
aliquantum vallone discernit et passi ducenti triginta cum omnibus que intra ipsas terras
sunt cunctisque earum pertinentiis, et cum vice de ipsa via: ea ratione, ut semper sint in
potestate custodum ipsius ecclesiae, et ipsis terris utantur, fruantur et de usufructu earum
faciant quod voluerint: et ipse domnus princeps et dux obligavit se et suos heredes semper
defendere custodibus ipsius ecclesie suprascriptam dationem ab omnibus hominibus,
quibus per ipsos domnum principi et ducem et illius heredes illud vel ex ipso quomodocumque
datum aut obligatum aut alienatum paruerit, et qui per illorum parte et dato
quascumque causationes de eo ipsis custodibus iamdicte ecclesie preposuerint. Et si, sicut
superius scriptum est, ipse domnus princeps et dux et eius heredes ipsis custodibus iamdicte
ecclesie non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, obligavit se et suos heredes componere custodibus ipsius ecclesie
ducentos auri solidos constantinos. Et duas cartulas unius tenoris, hanc quam ipsi ecclesie
emisit et alteram quam ipse domnus princeps retinet, te romoaldum notarium scrivere
precepimus, qui interfuisti.
+ Ego qui supra amatus Iudex
+ Ego qui supra Iohannes iudex.
Torna all'inizio