Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.25 » Pag 28 - 29

1.25
28
29

28
+ In nomine domini domno michayl dibina gratia imperator agusto deo propitio septimo
anno imperii eius mense haprelis hoctaba indictione. Ideoque ego vir nomine petrus filius ...
(deest nomen) et alfarana filia que sum uxor suam, qui sumus commorantes intus cibitate luceria,
declaratus sum enim intus predicta cibitate luceria coram presentia benedicto magnifico
iudice et haliis nobiliores hominibus, qui hic supter conscripti sunt, quem i nos ipsis
cogitare cepitmus ea deo disponente, et que remedium et salbationem anime nostre vel parentum
nostrorum qui hoc seculo transierunt, qualiter ad eterna bita perbenire mereamus;
dum hec i nos ipsis cogitantes, subito compulsi sumus de dibina omnipotentis dei misericordiam,
et pro remedio et salbatione anime nostre et offeruimus nos et tradimus nos ipssis
per capillos capitis nostris in ecclesiam sanctorum apostolorum filippi et iacobi in congregatione
sancta, ubi abbate franco et presbiter cum suis fratribus regimen tenere esse bidetur.
29
In primis offeruimus nos et tradidimus nostris persones, et tribus petie de binee, et una
casa, et uno lecto cum lena et colcitra et plumateo plenisque de plumis, et una bote da bino
mittendum et una zapa, quod modo habemus, et omnia et in omnibus nostris supstantiis stabilem
vel mobilem, quamtum modo habemus et quantum in antea parare et conquirere potuerimus
diebus bite nostre; et quod hic habemus et ubicumque poteritis probare, ut nostros fierit
tam de ipso nostro quam de ipse nostre persone, potestate habea ipsa sancta ecclesia comprehendere
nos et omnia nostra supstantia; eo tinore, ut si aliquando habenientis tenpore ego supradictus
petrus et alfarana uxor eius, aut per monitas, aut per qualiscumque ingenium illo retornare,
aut exire boluirimus de ipsa sancta hecclesiam totum quantum offerimus, totum et integrum
remaneat in ipsa sancta hecclesiam. Unde ego petrus pecator et alfarana serbi sanctorum apostolorum
filippi et iacobi deprecor et postulo deum omnipotentis creator celi et terre et ipsi
sancti apostoli, cuius nos pecatoris tradidimus et offeruit, et anahema pono prima i nos, ut qualiscumque
homo de hanc re, quod nos in ecclesiam sancta offeruimus, retornare aut remobere
voluerimus, aut ad usum suum tollere boluerit, aut suptraere boluerit de ipsa sancta hecclesiam
aut de manus de ipso supradicto abbas et de fratribus nostris vel congregatione sancta tollere
voluerit, a deo celi fiat anahematus binculo nudatos et perditos et alienatos in die domini nostri
ihesu cristi; maledictus vero fiat a trecenti decem et hocto patres sancti; partem habeat cum
dathan et habiran, qui cum corpus et anima descenderunt in infernum, et partem habeat cum
iudam traditorem domini et magistris suis, extorrens et alienatus ab omni ingressum in ecclesiarum,
et numquam a corpus domini presumserit hacedere; et qualiscumque homo in aiutorium
de ipsa sancta ecclesiam extiterit, partem habeat cum beata et sancta dei genitrice maria mater
domini nostri ihesu cristi et mereat audire cum is electis dei, qui a dextera dei positi sunt et
boce evangelica dicentem: benite benedictis patris meis percipite rengum quod vobis paratum
est ab origine mundi, et recipiat mercedem omnium bonorum operum hic et in futuro. Quem te
adelferi notarium taliter abscribere rogabimus eo quod una nobiscum interfuisti - Actum in
civitate lucerie indictione feliciter.
+ ego qui supra benedicto iudice
+ ego teudelgardo teste subscripsi
+ ego poto teste subscripsi.
Torna all'inizio