Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Diplom. Fior. Camaldoli » Pag 508 - 509

Arch. Diplom. Fior. Camaldoli
508
509

380
|| C(ristianus) Dei gratia maguntine sedis archiepiscopus, Germanie archicancellarius et
sacri imperii in Italia legatus in perpetuum ||. Decet imperialis aule magnitudinem et ad nostram
cognoscimus pertinere salutem si pia et retigiosa loca celesti consideratione dilexerimus
et eorum paci et tranquillitati curaverimus attentius providere. Unde nos, divine
miserationis intuitu, dilectos Dei famulos Camaldulenses heremitas et omnem eorum congregationem
omniaque eorum bona atque iura et universas ipsorum possessiones sub imperatorie
maiestatis et nostra protectione suscipimus. Ad eorum quoque usum et utilitatem
omnes res mobiles et immobiles, quas Quintevaliis cum uxore sua Cecilia et nepote suo
Astulfo camaldulensi heremo pro remedio anime sue optulit, secundum quod in cartulis
oblationis eorum plene continetur, prescriptis Deo devotis famulis in eadem heremo
commorantibus imperiali qua fungimur auctoritate concedimus et presentis scripti privilegio
confirmamus. Nichilominus autem omne patrimonium, quod Bernardinus de Sedonia
eisdem Dei servis optulit, illis itidem corroboramus. Volumus preterea et sub optentu
gratie imperialis et nostre precipimus, ne Rainerius marchio deinceps homines de Anglari
vel de Monteaureo in suum usum violenter audeat revocare vel aliquam exactionem aut
tributum attemptet ab eisdem extorquere. Nulla etiam civitas vel secularis persona
predictos Dei famulos de donicatis et prediis, que ad manus suas explere volunt, ad publicum
tributum persolvendum cogere presumat. Monteionem quoque, quem imperialis
maiestatis nuntii usque modo violenter occupaverunt, predictis heremitis integre restituimus,
ut eo deinceps, sicut consueverunt, libere utantur. Ad hec omnes obedientias
et possessiones, quas in presentiarum iuxte et canonice possident aut in futurum, dante
Domino, poterunt adipisci, imperiali auctoritate et nostra eis confirmamus, et que sibi
contra ius ablate sunt obedientie, eis in integrum restitui iubemus. Proinde mandamus
Aretinis, Castellanis et de Burgo modernis et futuris consulibus, ut predictum patrimonium
Quintevallis et patrimonium Bernardini de Sedonia, Monteionem quoque et
omnes iamdicte heremi possessiones, qua in eorum comitatibus sunt, sine fraude manutenere,
et ab omni homine defendere studeant. Decernimus etiam ut quicumque ob
feodi benefitium predictis heremitis fideles esse tenentur, si forte eosdem fratres in rebus
p. 509
vel personis contra ius impugnare presumpserint, a benefitio feodi omnino decidant.
Si quis vero de cetero contra hanc nostre constitutionis paginam fecerit et predictos
fratres molestare ausu temerario presumpserit, sub banno domini imperatoris positus
CC as marcas puri argenti pro pena componat; medietatem camere imperiali, reliquam
partem iamdictìs fratribus.
Datum Castelioni de filiis Bochi anno dominice incarnationis Mº. cº. lxxiiii, indictione
VIIª, II nonas maii.
Peractionis huius rei testes sunt comes Macharius, comes Everardus, consules aretini,
consules castellani, Renerius Ubertini et Arengarius et alii quamplures discreti et honorati
viri.
Torna all'inizio