182
PASCALIS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI. VENERABILI
FRATRI PETRO SQUILLACENSI EPISCOPO EIUSQUE SUCCESSORIBUS
CANONICE PROMOVENDIS IMPERPETUUM. Apostolice sedis nos compellit
auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse. prava corrigere. que
rata sunt stabilire. Constat siquidem squillacinam cui actore deo pastores
per nos institutos ecclesiam prioribus longe temporibus specialiter sub apostolice
sedis iure mansisse. Sicut vero indagantibus per autentica beati gregorii
scripta monstratur. Quia igitur deo auctore per strenuissimorum fratrum.
ROBERTI. quondam nobilis memorie ducis et ROGERII. comitis labores atque
victorias tam ex illa quam ex terris calabrorum ecclesiis grecorom tyrannica
cessavit invasio. Nos predecessoris nostri urbani pape squillacinam
ecclesiam vestigiis insistentes sub speciali iure sancte sedis apostolice confoventes
statuimus. et temporibus perpetuis observandum censemus. ut sicut
tu. ita et tui deinceps successores per manum semper romanorum pontificum
consecrentur. Ad hec adicimus infra finium ambitus sicut ex superioribus montium
torrentes . . . . et alarim fluvios. et idem fluvius in adriaticum mare defluunt.
ea que in conspectu fratrum nostrorum episcoporum sicilie omnium et
calabriae quorundam coram prefato. ROGERIO. comite a veteranis et multorum
temporum testibus ad squillacensem ecclesiam ex antiquo iure pertinuisse.
iuxta preceptum eiusdem predecessoris nostri urbani secundi probata sunt.
ea nichilominus que squilacensi ecclesie beatus legitur GREGORIUS. contulisse.
firma semper et integra in tua tuorumque successorum et ecclesie
ipsius possessione permaneant. Porro colonos seu predia de paleapoli sive
rocella que. adelays. comitissa cum filio. ROGERIO. pro redemptione anime
supradicti ROGERII comitis squilacensi ecclesie tradidit. Nos eidem ecclesie
cum oratorio sancte marie quod illic situm est iure proprietario confirmamus.
Quicquid preterea in futurum liberalitate principum vel oblatione
fidelium iuste atque canonice poterit adipisci illibatum ipsi propria stabilitate
serventur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem
ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre. vel ablatas retinere.
183
minuere. vel temerariis vexationibus fatigare. Sed omnia integra
conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa
sunt. usibus omnimodis profutura. Siqua sane ecclesiastica secularisve persona
hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire
temptaverit. Secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit
potestatis honorisque sui dignitate careat. reumque se divini iudicio
exsistere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore et
sanguine dei et domini nostri redemptoris ihesu christi aliena fiat. atque in
extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesie
iusta servantibus sit pax domini nostri ihesu christi. quatenus et hic fructum
bone actionis percipiant. et apud districtum iudicem premia eterne
pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
Scriptum per manus Rainerii Scriniarii. Regionarii. Et notarii Sacri
palacii.
+ Ego Paschali Catholicae Ecclesie Episcopus dedi. +
Datum laterani. per manum iohannis sancte romane ecclesie diaconi
cardinalis ac bibliothecarii. Nonis aprilis. Indictione III. Incarnationis dominicae
anno MCX Pontificatus autem domini paschalis secundi papae
anno XI.
+ Ego Raynaldus humbriatensis Episcopus vidi authenticum huius
rescripti.
Nos prior et Conventus Curatii confitemur vidisse huius rescripti autenticum.
et idoneo sigillo impressimus. veritati testimonium peribentes.
|