Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.37 » Pag 115 - 116

10.37
115
116

115
Cartula continebat qualiter in anno dominice incarnationis millesimo
septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno principatus
domni Gisulfi, mense maio quintadecima indictione, ante
ipsum Petrum iudicem abierant Grimoaldus Barbutus filius Iohannis
et Aloara uxor eius et Dauferius filius eorum et Miranda filia
Alfani comitis, relicta Iaquinti germani suprascripti Grimoaldi, et
Guidelaita filia ipsorum Iaquinti et Mirande et Iohannes
presbiter, qui pro parte suprascripti episcopii ostenderat suprascriptum
preceptum, et ipse Grimoaldus ostenderat unum
scriptum per Iohannem notarium scriptum anno vicesimo
secundo principatus suprascripti domni Gisulfi, mense decembri
secunda indictione. Qualiter Purpura, genitrix ipsorum
Grimoaldi et Iaquinti, iudicaverat ipsis filiis suis omnes
res suas ad faciendum ex eis illi et eorum heredes quod vellent,
sicut ipsum scriptum continebat, in quo ipse Sico iudex
subscripserat.
Et ipsi Grimoaldus, Aloara, Dauferius, Miranda et Guidelaita manifestaverant
et dixerant pertinere parti ipsius episcopii integras suprascriptas
terras per iamdictas fines et mensuras, sicut ipsum
preceptum ipsius episcopii continet, cum omnibus intro habentibus
et suis pertinentiis et cum vice de viis suis, ut semper essent
in potestate suprascripti domni Maraldi episcopi et successorum
eius et partium suprascripti episcopii, ad faciendum ex eis quod
vellent. et obligaverant se et suos heredes semper defendere ipsi
domno episcopo et successoribus eius et parti ipsius episcopii de
sedecim partibus tres partes de tota suprascripta terra ubi Modiolu
116
et Serra de Stainu dicitur per ipsas fines, sicut suprascripta quarta
cartula continet, ab illis hominibus sicut in eadem quinta cartula
legitur, extra suprascripta aliquanta terra que intra easdem fines
erat, sicut ipsa quinta cartula continet, in qua ipse Petrus iudex
et Romoaldus et Iohannes notarii subscripti sunt.
Torna all'inizio