Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.106 » Pag 135 - 135

1.106
135
135

135
+ In nomine domini octabo decimo anno domni waimari principi et imperialis patricius et
secundo anno domni waimari principi fili eius, mense september tertiadecima indictione. dum
ante nos petrus et benedictus gastaldei et iudicibus coniuncti fuisset adelgisa filia walcari cum
adelfrid filio adelmundi parentes et adbocatore suo, simul cum ipsi benit teodelgardus de nuceria
filius (deest nomen), primis ipsa nominata adelgisa cum ipso adelfrid tutore et parentes suos,
in cuius mundio subiacebat, dixerunt, ut ipse teodelgardus in birtute conpreensisset ipsa adelgisa
et in terra illa iactasset et adulterasset illam, et iam ante os dies inde iudicatum abuisset, ut
per testes ipso ei adprobaret; pro ita parata erat ipsa adelgisa et ipse adelfrid tutor eius cum
sua testimonia, ut ipso eis adprobaret secundum legem. nos quidem iudicibus interrogabimus
ipsum teodelgardum quod exinde respondere, ille dixit: testimonia ista non recipio, eo quod
berum est, quia ista adelgisa in birtute conpreensid et in terra iactabit et adulterabit illam. dum
nos iudicibus tale eius manifestationem audibimus, iudicabimus, ut secundum legem nongentos
solidos ex hac causa componere medietate palatii et medietate ipsius mulieris, adstante ibidem
gaidenardus filius petri gastaldei, qui missus erat a pars palatii conpositione ista recipiendum.
nos quidem iudicibus diximus eidem teodelgardo, ut daret wadia ipsorum, ut secundum legem
nongentos solidos eidem mulieris et ad pars palatii conponere; ille dixit, ut non tanta abere
rebus aut substantia, unde se ab ac culpa liberare possat, eo quod pauca rebus se dicebat abere.
dum nos iudicibus tale eius audibimus manifestationem et pauca se dicebat abere substantia, de
presentis per capillis capitis suis se ipso teodelgardus conprendere fecimus, et in manum ipsius
adelgise et adelfrid parenti et tutori sui seu et ipsius gaidenardi, qui missus erat a pars palatii,
se tradidid cum omnibus rebus suis pro suprascripta conpositione et pro securitate ipsius ipsorum
mulieris et parenti sui, et pro pars palatii unc emisimus iudicatum, quod tibi dausdedi
notario scribere demandabimus. actum sacro salernitano palatio feliciter.
+ ego qui supra petrus me subscripsi
+ ego qui supra benedictus.
Torna all'inizio