Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.57 » Pag 155 - 157

10.57
155
157

155
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo sexto et tricesimo quarto anno
principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense
iulio tertiadecima indictione. Dum coram presentia domni Leonis
reverentissimi abbatis monasterii Sancte et individue Trinitatis,
quod conditum est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Metiliano,
essem ego Petrus iudex cum aliis ydoneis hominibus, tunc
in eandem presentia Tanda filia quondam Marini Atrianensis, que
fuerat uxor quondam Iohannis Atrianensis qui dictus est Calbarusu,
et Maurus filius ipsorum Tande et Iohannis clarificaverunt
se habere terram cum insiteto et vacuo foris ac civitate in
ipso loco Metiliano ubi Castaniola dicitur, que est per fines et
mensuras iusto passu hominis mensuratas: de pede a parte
orientis sunt passus quinquaginta quattuor; a parte septemtrionis
finis terra cum insiteto pertinentia suprascripti monasterii
et passus ducentos quadraginta quattuor; de capite a parte
occidentis sunt passus triginta quattuor; a parte meridiei finis
medio vallone. et sicut ipsis Tande et Mauro congruum fuit, bona
156
illorum voluntate, per convenientiam, per hanc cartula venundederunt
Salperto monacho pro parte monasterii Sancti Leonis, quod
constructum est prope flubio Boneia ubi *** et Pristinum dicitur
et pertinet cum omnibus rebus suis prefato monasterio Sancte
Trinitatis, integram suprascriptam terram cum insiteto per iamdictas
fines et mensuras cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis
pertinentiis et cum vice de via sua extra integra sorte quam ex
ea pertinuit quondam Sergio filio Leonis Campanini, que est per
mensuras suprascripto passu mensuratas: ab ipsa parte septemtrionis
passus septuaginta; a parte orientis passus quadraginta;
a parte meridiei finis medio ipso vallone et passus
septuaginta octo; a parte occidentis passus triginta septem,
ut heredes ipsius Sergii ipsam sortem per iamdictas mensuras
habeant in eo loco ubi nunc eam retinent cum vice de via sua. ea
ratione ut integra suprascripta venditio qualiter supra legitur semper
sit in potestate partium ipsius monasterii Sancti Leonis et licentiam
habeat pars eiusdem monasterii de ea facere quod voluerit.
necnon et ipsi mater et filius dixerunt ipsam sortem suprascripti
Sergii de iamdicta terra obligatam esse ipsi Tande, et sicut
eidem Tande placuit, per convenientiam tradidit ipsi Salperto
pro parte suprascripti monasterii Sancti Leonis integram pertinentiam
et obligationem quam ipsi Tande pertinuit et pertinet in ipsa
et de ipsa sorte ipsius Sergii de suprascripta terra ad faciendum
ex ipsa pertinentia et obligatione pars ipsius monasterii quod voluerit,
et nullo tempore ipsa Tanda vel eius heredes dent solutionem
heredibus ipsius Sergii ipsam sortem vel ex ea quocumque
modo alienandi; et propter confirmationem huius venditionis ipsi
mater et filius susceperunt ab ipso Salperto pro parte suprascripti
monasterii statutum pretium auri solidos septuaginta, quorum
quisque habebat tarenos quattuor ex moneta Amalfitanorum
in omni deliberatione. et per convenientiam ipsi Tanda et Maurus
secundum legem et consuetudinem illorum Romanorum guadiam
ipsi Salperto pro parte ipsius monasterii Ssncti Leonis dederunt
et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuerunt Ursum
cognatum ipsius Mauri qui dicitur de Gemma filium quondam
Iohannacii, et per ipsam guadiam ipsi mater et filius obligaverunt
se et suos heredes semper defendere partibus ipsius monasterii
Sancti Leonis integrum illud quod ipsi Salperto sicut suprascriptum
est venundederunt ab omnibus hominibus, et tribuerunt
157
licentiam ut, quando pars ipsius monasterii voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius
scriptum est ipsi Tanda et Maurus et illorum heredes partibus
ipsius monasterii Sancti Leonis non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per
ipsam guadiam ipsi mater et filius obligaverunt se et suos heredes
componere partibus suprascripti monasterii Sancti Leonis
centum auri solidos constantinatos. Et taliter tibi Iohanni notario
scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio