Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A41 » Pag 218 - 219

6.A41
218
219

+ In nomine domini dei salvatoris nostris Ihesu christi die decima
tertia mensis aprilis indictione duodecima neapoli: Certum est me malcurium
humilem ygumenum congregationis monachorum sanctorum teodori
et sebastiani que appellatur casapicta a presenti die et cutis vite tue
dedi et tradidi tibi iona monacho filius da . . . . . de monopoli: idest
ecclesia iuris memorati mei monasterii in ruinis posita vocabulo sancti
bincenti christi martiris sita in insula maris non procul a kastro lucullo
una cum ipsa insula qualiter et omni parte fini . . . . . . . . . sis ut
dierum vite tua in tua sit potestate tenendi et dominandi et super residendi
seu lavorandi adque fruendi: et nunquam presummo te exinde
expellere ego aut posteris meis diebus vite vestre nec quod absit quolivet
sacerdotem vel clericum aut monachum ividem super te ponere per
nullum modum nec per summissas personas: post vero tuum transitum in
mea posterisque meis et in memorato sancto meo monasterio rebertantur
potestate cuius iure esse videtur una cum omnem paratum et hedificium
quod ivi feceris quia ita mihi bone voluntatis placuit: si autem ego
219
vel posteris meis quobis tempore contra hanc chartulam ut super legitur
venire presumserimus per quolivet modum aut summissas personas tunc
componimus tibi custos iona monacho diebus vite tue auri solidos duodecim
bytianteos et hec chartula ut super legitur sit firma: scripta per
gregorium scriniarium discipulo domini leoni primarii per memorata
indictione.
+[...].
+[...].
+[...].
+[...]. +
+ ego leo primarius complevi et absolvi die et indictione memorata
duodecima +
Torna all'inizio