Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo n. 429 » Pag 501 - 501

Arch. Capit. Arezzo n. 429
501
501

372
|| Cristianus Dei gratia imperiali aule cancellarius atque legatus ||. Ex officio nobis
iniuncto que iuste et rationabiliter ordinata sunt roborare, et ea in robore fortitudinis
sue conservare, et que enormiter et iniuste facta sunt corrigere ed ad meliorem proventum
ducere certa ratione debemus. Letantes igitur et plurimum congaudentes de
concordia et conventione facta inter dilectum nostrum Aretinum prepositum et filios Ranerii,
volumus eam omni tempore sic inviolabiliter firmam conistere, ut sicut per bonam
voluntatem inter eos conventum et ordinatum est, ita iamdicta conventio illibata utrique
parti stet, et usquequaque permaneat. Auctoritate igitur impriali et nostra iamdictam
conventionem in perpetuum valituram corroboramus, confirmamus, et de cetero eam
firmiter teneri iubemus. Quecumque igitur partium contra voluntatem alterius partis
conventionem prefatam violare presumpserit, parti conventionem servanti centum marcas
puri argenti pro pena componet; dimidium camere imperiali, et dimidium parti
conventionem iamdictam servanti. Datum apud Aritium VIII kl. martii, in domo Ugonis
medici anno Mº. cº. lxv, indictione XIII, regnante domino FREDERICO Romanorum imperatore
serenissimo, anno regni eius XIIº, imperii vero decimo feliciter. AMEN.
(Sd.)
Torna all'inizio