|
395
Cartula scripta per Iohannem notarium. In nomine domini
nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo
septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus
domni Gisulfi, mense nobembri undecima indictione.
Maurus Atrianensis qui cognominatus erat Boccapicciola filius
quondam Iohannis Atrianensis coniunctus fuerat cum suprascripto
396
Iaquinto, et sicut ipsi Mauro congruum fuerat, per
convenientiam, per ipsam cartulam donaberat ipsi Iaquinto
integram medietatem de tota terra cum aliquantis castaneis et
insites in ipso loco Transboneia, quam dixerant ut totam ipsam
terra esse per fines et mensuras iusto passu ominis
mensuratas: a parte orientis est finis aliorum sicut media
sepes discernit, et secus eam mensurati passus undecim; a
parte septemtrionis est finis aliorum et finis alteram terram
cum insirteto et arbusto, quam ipsi Iaquinto obligata
est, et per tota ista parte mensurati passus quinquaginta
quattuor; et revolvit in ipsa parte septemtrionis iusta ipsam
alteram terram cum arbusto et insitetum quam ipsi Iaquinto
ut dictum est obligata est, et passus viginti octo;
et revolvit in parte occidentis secus finem aliorum et iuxta
viam et recte mensurati passus triginta quinque; ab
ipsa parte occidentis est finis aliorum, et passus quinquaginta;
a parte meridiei est finis ipsa via, et passus quinquaginta
duo, cum omnia intro ipsam medietatem abentibus
cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis, ad faciendum
inde ipse Iaquintus et eius heredes quod voluerint,
sicut ipsa cartula continet, que scripta est per Iohanne notarium,
in qua subscriptus est Sico comes et iudex.
| |