140 
+ In nomine domini Anno tricesimo tertio principatus. domini nostri 
guaimari. et tertio anno principatus. domini guaimari eius filii gloriosis 
principibus mense hoctubrio. quarta indictione. Ideoque ego maraldus filius 
iohanni presbyteri de loco viatu lauritane finibus dum mihi congruum 
esse bidetur bona etenim mea boluntate ante subscriptos testes. per berbum 
et absolutione supradicti. genitori mei ibique illum abstante. Per hanc quoque 
videlicet cartam promitto firmiter constabiliscor tibi stephani benerabilis 
abbas rector ecclesie beate dei genitricis et virginis marie que fundata est 
supra ercica ad ipsa spelea ubi ad ipsa turre edificata. in monte besubeo. 
quod dominus martinus benerabilis adque sanctissimus abbas a nobo fundamine 
usque ad culmen tecti perduxit. de ipse tribus pecie de rebus vestra que 
est arbustate que abetis super iamdicto. loco biatu propinquo in 
abusagra que vobis pertinet de ipso fundo qui dicitur de martinulo seu 
illut vobis pertinet in sancto vestro monasterio a pars militie ubi vos una 
cum sancta tota vestra congregatione monachorum me affratastis. una ex 
ipse pecie de iam dictis. rebus hec habet finis. a parte orienti et meridie 
fine qui dicitur de audeberi et de ipsi caraciuli. a parte occidenti fine de 
homines de biatu. a parte septemtrioni fine domini petri clerici qui dicitur 
de itta de salerno et de eius consortibus. Ipsa secunda alia pecia hec abet 
finis da parte orienti fine qui dicitur iam dicti. audeberi et de ipsi caraciuli. 
a parte meridie fine via publica. a parte occidenti fine de homines 
de biatu a parte septemtrionis similiter fine de audeberi et de ipsi caraciuli. 
et coniungit se in prioras fines. Ipsa alia tertia pecia de iamdictis. 
rebus hec abet finis. da parte orienti fine de herede ioffi de castello lauri. 
et pertange in fine petri filii amandi de busagra. a parte meridie et occidenti 
fine qui dicitur. iam dicti. audeberi. et de ipsi caraciuli. a parte septemtrioni 
fine qui dicitur de ipsi capuani et coniungit se in prioras fines. 
Hec nominate ipse tribus pecie de rebus que in sancto vestro monasterio 
pertinet a pars supradicte. militie cum omni suo edificio intro se abentibus 
tu qui supra stephanus benerabilis abbas. ibidem me affratastis. Ea quidem 
ratione ut ego qui supra maraldu. et meis heredibus ipse tribus pecie de 
141 
iamdictis. rebus pastinare debeamus vitis. et arboris. seu alia pomifera fructifera. 
Tali vero ordine ut integre ipse iamdicte. pecie de rebus pastinare 
debeamus vene ut expedit. ut pareat bene pastenatu seu laboratu suptus et 
super et illut conciare debeamus cum bobes et at manu dirigenter apto 
tempore et de nostra semente illut seminare debeamus et quodcumque frugium 
ibidem seminaverimus super nos illut tollere debeamus. At vindemiandum 
ipsa vindemia ego qui supra maraldus. et meis heredibus illut 
videmiare debeamus apto tempore cum omni nostro expendio. et at palmentum 
arare. et quicquit ibidem vinum mundum deus dederit per hequaliter 
illut inter nos dividamus ad palmentum. vos et vestros posteros tollatis 
medietatem. et ego et meis heredibus tollamus reliqua medietatem. 
et tota ipsa peciola iuxto et legitimo ordine pisata et rebellata super nos 
tollere debeamus ante sortem. tantum pro ipso terratico dare vobis et at 
posteros vestros debeamus. omni anno per vindemia de propria sorte nostra 
de ipso vino mundo. orna una ad sagium iustum de ipso loco. tantum ipsa 
sorte vestra de ipso vino mundo et ipsa que bobis in sorte evenerit. ego 
et meis heredibus illut traere et portare debeamus vobis et at posteros vestros 
ad ipsa vestra obedientia que abetis in loco milianu cum omni nostro 
expendio et quando per vindemie ibidem direxeretis vestrum monachum 
pro ipsa sortione vestro de ipso vino mundo recipere. at duos monachi et 
at caballos eius cum que benerint ego et meis heredibus dare vobis debeamus 
manducare et vibere ut iustum fuerit. et dare vobis debeamus per 
omne palmentum palmentaticu pullum bonum unum. Hoc autem statuimus 
ut si de ista terra lauri exierimus et in aliam terram at habitare perrexerimus 
ego et meis heredibus expectetis. nos usque tres anni. et inclite ipse 
pecie de iamdictis. rebus cum omni suo edificio redeat in potestate de sancto 
vestro monasterio et de eius rectoribus. et si in ista terra ante tertio anno 
rebersi fuerimus licentiam abeamus redire in ipse pecie de iamdictis. rebus 
at teniendum et at laborandum illut in supradicto ordine. Exinde obligo 
me ego qui supra maraldus et meis obligo heredibus tibi qui supra stephani 
benerabilis abbas et at posteros tuos. ut ipse supradicte. pecie de rebus 
iusta ratione laboremus ut cultemus et utiliter pastinemus sicut meruerit. 
Quod si minime illut apto tempore laborare noluerimus aut non potuerimus. 
au si de omnia super statuta vobis aliquit minuare presumpserimus 
142 
spondimus vobis vestrisque posteris ego et meis heredibus componere 
viginti solidos constantinianos. et omnia super statuta per inbitis nos vobis 
adimpleamus. Quam te bisantius clericus et notarius taliter scribere rogavimus. 
Actum lauri feliciter. 
+ ego alfanus 
+ ego ingu
  |