|
311
+ In nomine domini domno basili divina gratia imperator augusto deo propitius Tricesimo
quarto anno imperii eius, et vicaesimo nono anno cum eo regnante domno constantino frater
eius sanctissimis imperatoribus nostris, mense december quarta indictione. Ideoque nos viri
nomine iohanne clericum et iudicem et truppualdo filius quoddam petri iudicem, qui sumus commorantes
intus cibitatem lucerie, clarefacimus enim ante presentia polcari iudicem et nobiliores
hominum qui hic subtus conscripti sunt, quia habemus ad communiter una pecia de terra illa
pars flubio salsulam esta pars flubio perticata ex predictum genitorem nostrum illam retinemus,
quem ipsa terra vacua congruum nobis est bindere vobis mari, poterissi et adi veri germani et
filii quoddam garempoti bona etenim nostra volumptatem. Quam et ego mulier nomine auria
filia quoddam azzari relicta que fuit petri iudicem matriniam scilicet iohanni et truppualdi una
cum optabiano verus germanus meus unanimiter declaramus, quia habeo ibi quartam partem
pertinentem in ipsa predicta terra emissum a predicto petro iudicem vir meus per suum scriptum
murgincahp ab illo michi firmatum. Nunc vero congruum michi est una cum optabiano fratre
meo nec non et cum iohanne clerico et truppualdo filiastri mei bindere ad communiter ipsam
terra bona etenim meam volumptatem. Incipientem primo primo per haec fines; de prima pars
quod est ab ipsa via publica, inde sunt ad passum iustum mensuratum hominis mediocris persona
passi quadraginta et tres: de secunda pars quod est a fine martini nepote gentii et ursimele,
inde sunt per longitudo passi nonaginta quinque: de tertia vero pars quod est a predicto
flubio perticata, inde sunt passi cum ipse revolte sue centum sex: A medio limite et fine ipsa terra
leoni iudicem, inde sunt passi triginta opto: A medio limite et fine ipsa vineam ursilei et nanduini
filii iohanni cum ipse revolte sue usque in prioras fines passi quinquaginta quinque. Inter
iste namque finis et mensure que prelegitur, que nos nominati iohanne clerico et truppualdo
optabiano scilicet et auria ad communiter benundedimus vobis mari, poterissi et adi emtoribus
nostris et vos a nos integram comparasti; sic decernimus nos, ut neque nobis, neque ad nostris
heredibus, neque quartam partem uxorum nostrorum, neque ad nullum quempiam hominem
nichil exinde reserbavimus nec dicimus remanere aliquam portionem. Set una cum mediis limitibus
et cum via et andita sua, cum trasita et exita sua, et cum inferius et superiusque suis
integram ipsam terram benundedimus vobis cuiusdictis mari, poterissi et adi emptoribus nostris
possidendum. De quo pro constabiliscendam hanc nostra benditionem recepimus a vos qui supradicti
312
emptoribus nostris finitum pretium duo aurei solidi constantini boni deithati et nobem
millia ex rame bona: finitum dicimus aput nos receptum haberet ipsum pretium; Ea videlicet
ratione, ut amodo et semper tam vos emtori meis quam et vestris heredibus supradicta nostra
benditionem in integrum, sicut supra legitur, habere et possidere valeatis et faciatis exinde
quemammodum vobis vel ad vestris heredibus placuerit; et hoc repromittimus, nos et nostris
heredibus obligamus vobis et ad vestris heredibus, ut hanc nostra benditionem nos vobis ab
omnibus hominibus antistare et defendere promittimus per invitis. quod si noluerimus, aut si
nos ipsis per quavis ingenium illut tornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio
nostra inanis et vacua remaneat et duplum supradictum nos vobis componere obligamus, et quod
hanc nostra benditionem aput vos fuerit remelioratam, sub estimationem hominis pretium vobis
restituamus: de colludio autem si a vos pulsati fuerimus ad sancta dei mysteria, satis vobis faciamus
secundum legem, et hanc cartulam nostre benditionis in supradicta ratione firmam et
stabilem permaneat in perpetuo tempore. Unde a presente nos qui supra nominati iohanne clerico
et iudicem et truppualdo, optabiano scilicet advocatorem aurie vobis qui supra mari, poterissi
et adi guadia dedimus, et mediatores vobis posuimus ragengardo filio rodelgardi et ermengardo
filio iohannelgari diaconus, eo tinore, ut omni tempore nos qui supra nominati emtoribus
vestris defendamus vobis vel ad vestris heredibus ipsa terra per ipse finis et mensure ab omnibus
hominibus et a quartam partem uxorum nostrorum et ab omnibus eorum parentibus, in
cuius mundium esse dinoscitur. quod si noluerimus illam vobis antis stare et defendere ab omnibus
hominibus, obligamus nos et nostris heredibus vobis vel ad vestris heredibus per eadem
guadia et per districti mediatoribus ad componendum vobis quinquaginta aurei solidos constantinos,
et per invitis antisstemus atque defendamus vobis ipsa terra ab omnibus hominibus. quem
te alarico clerico et notario hanc cartulam nostre benditionis ascribere rogavimus, qui et interfuit.
Actum in cibitate lucerie indictione feliciter.
+ ego qui supra polcari iudes
+ ego iohannes subdiaconus
+ ego falcu ita nobi.
| |