|
369
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis eius millesimo
nonogesimo septimo, mense maio, quinta indictione. Ego Iaquintus filius
quondan Iohanni Vissidu et mulier nomine Nucerina, qui sumus viri et
uxor, congruum est nobis vone nostre voluntatis ante subscripti testes, dedimus
et tradidimus vobis Romualdus er Mirandi filii quondan Doferi de Nucerie
integra sortione nostra de terra cum parietibus fabri ti, quod avemus
intus castro Nucerie, qui est per finis: a parte occidente fine platea; a parte
meridie fine vestraque germani sicut pariete comune dixernit; a parte oriente
fine media extratola pertinente de ipsa nostra tradictione; a parte septentrione
fine murum comune dixernit et coniungente se usque in ipsa platea prioras
fines. Ec vero suprascripta terra cum parietibus fabriti per iamdictas finis, sicut
superius legitur, cum bice de ipsa platea et cum omnia que intra eam sunt,
cumntisque earum pertinentiis vobis nominatis germanis integra nostra sortione
tradidimus eam rationem ut semper sit in potestate vestra et de vestris heredibus
faciendum exinde omnia quod volueritis. Et propter confirmationem
uius nostra tradictionis recepimus a te nominato germano auri tari boni trex,
in omni deliveratione, sicut inter nobis combenit; de qua per bonam combenientiia
370
nos suprascripti vir et uxor guadiam tibi nominato Romoaldus et et
Mirandi dedimus et ego mulier ipsa guadiam vobis dedit presente iste Iaquintus,
vir meus, in cuius mundium sum et fidemiuxorem bobis posuimus Truppoaldus
filio Richardi, et per ipsam guadiam obligabimus nos qui super vir et
uxor et nostris heredibus semper defendere vobisnominatis germanis et vestris
heredibus integra suprascripta nostra tradictione, sicut suprascriptum est,
cum bice de ipse platee ab omnibus ominibus omnique partibus; et quando volueritis
vos et vestris heredibus potestatem aveatis modis illud defendere sicut
bultis cum omnibus moniminibus et rationibus, quas inde ostenderitis; et
si, sict superius scriptum est, semper taliter illud tibi tuique heredibus, vobis
vestrisque heredibus non adimpleverimus et de omnibus suprascripti quicquam
removere aut contradicere presunserimus, per ipsam guadiam obligabimus
nos qui super vir et uxor et nostris eredibus componere vobis nominati
germanis et cui ec cartula in manum paruerit triginta auri solidos constantinatos,
et suprascripta vobis adimpleamus. Suprascriptum sturbatum legitur a parte
occidente. Quam te Truppoaldus notarium scrivere rogabimus. Actum
Nucerie.
+ Ego Guisenolfus.
+ Ego Iohannes.
| |