Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.277 » Pag 83 - 84

2.277
83
84

83
+ In nomine domini nostri ihesu cristi dei eterni, quinto anno principatus domni nostri
landolfi gloriosi principis et primo anno principatus domni nostri paldolfi filio eius, mense
aprilis secunda indictione. Ideo quem nos, i sumus landoari filius cuiusdam idem landoari et alferada
uxor eius filia quondam iohanni dibina inspiratione conpulsus, propter mercede et redemtione
hanime nostre, tamen ego que supra alferada una cum consensum et volumtatem superius
dicti landoari biri et mundoald mei, et consentientes mihi landoari et petri et gariperto germani
filii mei, in quorum mundium me subiacere agnosco, per hunc scriptum iudicabimus nos ambo
bir et coniux tibi adelgarde dilecte filie nostre, que super nomen lusizza clara uxor
bidelicet . . . hoc est terra et binea nostra, que abemus in finibus salerno loco ubi dicitur felline, que
tultam habemus daba petrum episcopum, que abet finis terra et binea ipsa ab uno latere
terra, quem emtum abeo aba aloara soror et cognata nostra, sicut badit usque a serra de monte:
de subtus pede da bia publica: aliu latu, sicut badit per finita da terra leoni neapolitani et coniungit
cum terra ermetanci, et perexit usque ad serra de monte, amba capita tenente in bie publice.
infra as autem finis et indicationis non iudicabimus tibi ipsa terra, quem datum abemus
iohanni atranese filio mauri, quem modo abet binea posita; reliqua ipsas terras et bineas nostras,
qualiter per finis indicata est, cum omnia intro habentibus supter vel super tibi que supra adelgarde
filie nostre iudicabimus, quam et iudicabimus tibi que supra adelgarde et aloare que sammara
clara sorori tue filie nostre ad ambo integrum ipsum molinum nostrum conciatum cum
sedimen et cursus aquarum, cum pertinentia sua, quem abemus in ribo qui nominatur linilo
propincu ipsu fusu, quem comparatum habemus aba radelgrimu iudice et petri clerici germani
filii roderissi. Ideo predicta binea tibi que supra adelgarde sole tibi iudicabi, ut teneatis et fruatis
ipsos tu et eredes tuos vestre potestatis In oc ordine, ut si nos qui supra landoari et alferada
genitor et genitricem vestram aut predicti filii nostri, aut nostrorum heredibus illuc
84
cibitatis salernetana rebersi fuerimus ad abitandum, statim rebertere debeat integra predicta
terra et binea ad possessionem nostram et de nostris heredibus, faciendi omnia quem nobis
placuerit. Iterum et suprascripto molino, quem vobis ad ambo filie nostre iudicabimus, similiter
si nos aut nostris heredibus illuc rebersi fuerimus ad abitandum, sicut diximus, statim
rebertant ad potestate nostra et de nostris heredibus; et si ibidem rebersi ad abitandum non
fuerimus, tunc medietatem de predictum molinum abere debeas tu que supra aloara cunctis
diebus bite tue, post die bero transitis tuis ebeniant suprascripto molino ad possessionem
nostram et de nostris eredibus. sub tali tinore vobis ea omnia suprascripta iudicabimus, ut
si nobis ad predicti filii et eredibus nostri necesse fuerit predicta binea et iamdicto molino
benumdari, non abeamus licentiam ipsos alteri homini venumdari nisi tibi que supra adelgarde
predicta binea dare debeamus ad tantum pretium, quantum per tertios bonos homines
iuxte fuerit adpretiatum. similiter et predictum molinum si volueritis ambo ipsum emmere, sic
vobis ipsum dare debeamus, sicut diximus, ad iuxto pretium, et si vos ipsos sic emmere nolueritis
aut non potueritis, quando nos ipsos dare voluerimus, licentiam et potestatem abeamus
ipsos dare cui voluerimus nos et filii et eredibus nostris, quia in taliter vobis eos iudicabimus.
Et taliter nobis qui supra bir et coniux. tamen ego que supra mulier cum volumtate
suprascripti biri mei et consentientes mihi suprascripti filii et mundoald mei in communiter
te liopertus notarius scribere rogabimus. actum caput aque.
+ ego paldi iudex
+ ego petro
+ ego lupo
+ ego alfano.
Torna all'inizio