Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.545 » Pag 12 - 13

4.545
12
13

12
+ In nomine domini quartodedimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense agustu, quintadecima indictione. Ideo qui nos, i sumus ampulloneus et algardus
germani filii arechisi, et ego mulier nomine inielaita filia maiorini, et uxor sum modo risandi
filii iohannis, clarefacimus nos mater et filii avere rebus in locum muntorum, que nobis nominati
germani est pertinentes a supradicto genitore nostruque germani, et michi nominate mulieris
exinde pertinet avere quartam parte per meus scriptum morgincaput, quot michi emisit
ipse iamdictus alechisius priore viro meus secundum lege, quando me sivi in coniugio sociavit;
modo vero congruum est nobis illut donare una pecia de terra cum abellanietum in locum
muntorum iohanni filio idem iohannis consoprino fratre nostroque germani, set ego iamdicta
mulier, ut eos pleniter adinplere erga me, conbocavit ipse iamdictus risandus sequente viro
meus, in cuius mundium me dico esse, ut in ac donatione michi consenties esset: ille vero,
exaudita mea postulatione, consentientes michi inde fuit; interea nos iamdicti mater et filii,
tamen ego iamdicta mulier per absolutione ipsius viri mei, sicut nobis congruum est nostre
vone voluntatis, ante subscripti testes per unc scriptum donamus adque ad semper avendum
confirmabimus tivi iamdicti iohanni una pecia de terra cum avellanietum que est in iamdicto
locum muntoru, ubi est propinquo ecclesie sancti venedicti, que avet finis: da una parte fine via
que vadit ad ipsa ecclesia sancti venedicti: et da alia parte fine de redes maraldi: et da alio
latere fine leoni presbiteri: et da alia parte fine de redes guisoni. Ec vero rebus per iamdicte
finis totum et inclitum cum omnia intro se avente omnibusque suis pertinente, omnibusque
suis pertinentiis et cum bice de via sua illut tivi iohanni donavimus, et infra ipse finis nulla
sortione ividem non dicimus remanere, set totum illut tivi donavimus, ad securiter et firmiter
amodo et semper tu et tuis eredibus illut avendum, dominandum, possidendum, omnia inde faciendum
quot tivi placuerit; et pro oc donum vobis firmandum launegilt a te exinde recepimus
secundum legem, camiso uno; finitoque launegilt aput nos, de qua per vona conbenientia guadia
nos nominati mater et filii, tamen ego iamdicta mulier per largietate ipsius viri mei, et
una cum ipsi filii mei mediatorem tivi posuimus nos ipsis; et per ipsa guadia obligavimus nos
et nostris eredibus amodo et semper antistandum et defensandum tivi tuique eredibus tota et
inclita suprascripta nostra donatione da pars nostra et da filiis et eredes nostra et da illi ominibus,
cui per nos datum vel obligatum, seum manifestatum esse paruerit; de aliis vero ominibus
13
per vos ipsis inde siatis autori vel defensori cum omnibus monimine et ratione quot inde
avere potueritis; et si talia vobis non adinpleverimus, sicut prediximus, sic vobis persolvamus
et adimpleamus iustitia, sicut et in edicti capitulo et lex lagnovardorum de donum et subsceptum
launegilt continet. Quot si taliter omnia, quot modo superius legitur, aliquit velexinde
quesierimus removere aut contrare, aut si quotcumque causationes vobis inde preposuerimus,
tacita et vacua per conbenientia et per ipsa guadia componere obligavimus nos et nostris filis
et eredes tivi tuique eredibus viginti auri solidos constantinos, et per invitis taliter vobis permaneamus,
et taliter scribere rogavimus te dumnando clericum et notarium. actum muntoru.
+ ego bisantius presbiter
+ ego riso presbiter.
Torna all'inizio