Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.380 » Pag 231 - 232

2.380
231
232

231
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filio
gloriosi principibus, mense ianuarius quartadecima indictione. Memoratorium factu a me petrus
presbiter et rector ecclesie sancti martini, quem guaimarius comes a nobo fundamine construxit
in rebus sua ulter flubio lirino, eo quod ante idoneis ominibus coniunctus sum cum mauronto
filio corbi propter ad dividendum inter nos terra cum binea et pomis et cannietum pertinentem
de eadem ecclesia, quod preteritos in partionem ad pastenandum ei dedit ursus presbiter custos
ipsius ecclesie in locum campiliano per finis et mensurie: de suptus fine bia, et de super fine
limitem, et de duobus partibus fine iamdicte ecclesie: longitudo et latitudo est in omni loco passi
quinquaginta ad iuxto passum. hec totum per ista mensuria et quantum extra ipsa mensuria
potuerit illis pastenare, per medietatem inter se illut dividere: pars ipsius ecclesie tolleret illut
medietatem, et illorum traderent ipsa alia medietatem; et illis eos pastenabit et operabit, sicut
inde obligatus fuit. modo autem transitum ipso constitutum, sicut inter nos combenit, stante me
et una mecum ibidem super ipsa rebus adesset guido et guaimarius dominii de ipsa ecclesia, et
ille ipsa rebus divisit et fecit inde due sortis: una sorte fecit esse a pars orientis, et alia ibidem
coniunta, et terminavimus illut inter ambo ipse sortis, et una de ipse sortis mensurabimus: est
da pars de ipso limite qui est in capite, passi triginta duo, et inter ambo ipse sortis per ipsi termiti
sunt per longitudo passi nonaginta; et de suptus fine rebus predicte ecclesie, et inde sunt
passos triginta sex; et de alia parte fine rebus iamdicte ecclesie, et inde sunt per longitudo passi
septuaginta quadtuor, totum mensuratum fuit ad passum, qui singnatum est in columnia marmoria
sancti mathei de archiepiscopatum salernitanum. unde ego supradictus petrus presbiter
una cum ipsi dominii eiusdem ecclesie conpreensit ipsa sortionem quem non mensuravimus, qui
coniunta est ad fine predicte ecclesie, et exinde ego ei tradidit pro eius sortem inclitum illut per
ipsa mensuria et cum bice de bia sua omni tempore ille et eius heredes illut abendi, dominandi,
possidendi et omnia exinde faciendum que illorum placuerit, absque requisitionem et contrarietate
de partibus iamdicte ecclesie. preter, si aliquando illut daturum aut vinditurum abuerit,
sicut de illorum potestatem esse supstractum, ad pars ipsius ecclesie illut vindat ad iuxto pretium,
et faciant inde scire pars ipsius ecclesie pro illut emendum per tertio constitutum usque
diebus triginta sex; et si per ipsa constituta pars ipsius ecclesie noluerit illut emere et dare inde
eorum iuxto baliente pretium, tunc post ipsa constituta liceat illis eos dare cui voluerit. nam si
232
ante ipsa constituta cuicumque illut dederit absque solutionem de pars predicte ecclesie sic, ut
de illorum potestatem esse supstractum, tunc sine pretium rebertas ad potestatem predicte ecclesie.
unde in eo hordine guadia mihi ipse mauronti dedit, et mediatorem mihi posuit se ipsum; et
per ipsa guadia obligabit se et suos heredes, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit
remobere aut contrare, et taliter in hec divisionis firmiter non permanserit, et omnia suprascripta
in pars predicte ecclesie non adimpleberit, tunc per ipsa guadia componere obligabit se
et suos heredes mihi vel in pars predicte ecclesie quinquaginta auri solidos costantinos. et unc
brebem scripsit ego romoaldus notarius per indicatione teuderici.
+ ego petrus
+ ego qui supra teudericus me subscripsi
+ ego maraldus
+ ego petrus.
Torna all'inizio