Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.363 » Pag 202 - 203

2.363
202
203

202
+ In nomine domini dei salvatori ihesu cristi, temporibus domni mansonis gloriosi ducis
anno secundo post eius recuperationem die vicesima tertia mensis ianuarii indictione duodecima,
amalfi. Certum est me marinus filius iohannis da fonti a presenti die pruntissima voluntate
scribere et firmare visus sum vobis domno leoni filio domni iohannis de constantino
de lupino de constantino de leone comite et domne marie iugalie hanc chartulam similem
de ipsa, quod vos michi scribere fecistis, pro eo quod tradidistis et assignastis michi plenariam
et integram ipsam medietatem a parte da citara de ipsa hereditate vestra, quam habetis
in fonti posita cum ipsa cammara ibidem habentem, quam et cum via sua et omnia sua
pertinentia. Unde de predicta medietate nichil vobis exceptuastis in ea videlicet ratione, Ut
amodo incipiamus eos scippare et cultare, et ipso vacuum totum implere de bono vitinio, quales
ipse locus meruerit, et totum eos propaginare debeamus, et a die presenti ibidem habitare
debeamus, talemque curam et certamen ibidem ponere debeamus, Ut isto anno presenti siat
totum plenum et surtum atque perfectum at frugium adducendum, ut pareat apud vonos homines,
cum canne et salici vestre, et quanti pali ibidem necesse fuerint, cappilare eos debeamus de
ipsa silba vestra per omnes vices; set quando eos cappilaberimus, vos me nutricare debeatis, et
ubi in isto presenti anno totum plenum et perfectum fuerit, qualiter supra diximus, pertenere
et laborare atque curam et vigilantiam exinde habere debeamus nos et nostri heredes de generatione
in generatione cum pali et canne atque salici vestre usque in sempiternum, et semper
exinde curam habere debeamus ut proficiat, et a die presenti invacare nos debeamus, ut
faciamus vobis in causam vestram unum salicetum ad aqua putidam, et a die presenti vinum
et ipsa fructoria, qui de predicta media hereditate exierit, sine fraude et malo ingenio vobiscum
eos dividere debeamus in tres portiones: vos et vestri heredes tollatis inde portiones
due, et nos et nostri heredes tertie; et ipse portiones vestre nos vindemiare et pisare atque
reponere debeamus in buctes vestras, et nos eos stringamus et conciemus cum vestro expendio;
set, sicut diximus, curam et vigilantiam exinde habeamus, et ex omni parte eos cludamus, ut
203
aliquod damnum ibidem non habeatis, et neque vos neque homo vester vobis ibidem virtutem
vel inbasionem non faciatis, set vindicetis nobis eos ab omnibus hominibus. Quod si predictam
hereditatem non bene laboraverimus, qualiter supradiximus, faciamus vobis iustitiam et iactetis
nos exinde bacuos; et si nos bene laborando et cultando, et curam et vigilantiam habendo de
predictam hereditatem, et ipsam legem vestram completam vobis dando, qualiter supradiximus,
et vos seu vestri heredes volueritis nos inde iactare, similiter iustitiam nobis facere debeatis.
Qui autem de nobis anbarum partes contra hanc chartulam venire presumserit, componat at
partem que firmam steterit, auri solidos libra una bytiantea, et hec chartula, de qua nos
similem habemus, sit firma in perpetuum. Verumtamen hoc dicimus, quia predictam medietatem
nobis dedistis de ipsa hereditate vetere ab ipsa via in iusu in ipso ordine, quod supradiximus;
set de canne et olibe nobis aliquid non detis, quia sic nobis stetit: solummodo tante
canne nobis detis, ut sufficiant in predicta vinea.
+ mauro filius sergii de pantaleone testis sum
+ lupinus filius sergii de lupino de maurone comite testis sum
+ pardus filius musco testis sum
+ ego iohannes scriba filius sergii scripsi.
Torna all'inizio