Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 565 - 569

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
565
569

77). Pollonius senesis iuratus dixit: Esse poteram annis xv, cum, me vidente, Galfredus
senensis episcopus de civitate ista cepit ire, ut tota gens dicebat, Romam, ad litigandum
coram domino papa, nescio quo, adversus aretinum episcopum, cuius nomen
ignoro, super plebibus et aliis ecclesiis unde lis erat; et cum ipsi ambo episcopi litigarent
coram domino papa de prefatis ecclesiis, Gual(fredus) senensis episcopus per sententiam
domini pape, sicuti gens dicebat, plaitum illud vicit adversus aretinum episcopum,
et huc victor rediit, et cum eo venit a domino papa missus Wiscardus ad
investieudum ipsum episcopum senensem de ecclesiis illis per sententiam victis. Qui
et revestivit eum, nam expoliatus erat senensis episcopus per aretinum episcopum de
ecclesiis illis, cum prius eas senensis episcopus habuerit. Cardinalem illum, quem predixi,
ego vidi. Audivi etiam eo tempore, quando revestitus fuit senensis episcopus,
quod ipse mutavit in omnibus plebibus illis plebanos, renovans tamen quos voluerit
et ponens ibi quos ponere sibi placuit. Videtur michi quod ecclesias illas, unde revestitus
erat, aut per triennium aut per biennium tenuit. Tunc enim multiplicati hostes
in circuitu adversus nos, et civitatem istam nimium cohartantes, plebanos nostros de
predictis plebibus expulerunt, et ita senensis ecclesia plebes et alias antedictas ecclesias
per violentiam hostilitatis amisit. Ex quo senensis ęcclesia amisit illas ecclesias, aretina
ecclesia tenuit eas, et possedit usque nunc licet iniuriose. Quot annis possederit ego
nescio; scio quia dominus papa, ut cogito Eugenius, consecravit ecclesiam s. Angeli hic
in burgo tunc, sicut a vicinis nostris audivi et sicut vulgariter ferebatur. Episcopus noster
Raignerius apud ipsam abbatiam domino pape lamentatus est super antefatis ecclesiis
adversus aretinam ecclesiam, et petiit inde iustitiam. Verum quid dominus papa ei
respondit nec per visum scio nec per auditum.
78). Stephanus Iulii de Pogiu Episcopi iuratus dixit: Annos etatis mee circiter XX gerens,
Gualfredum episcopum senensem sepe vidi. Eo tempore, si bene recordor, ipse episcopus
Gual(fredus), ut vulgariter dicebatur, me audiente, litem habebat adversus aretinum
episcopum de ecclesiis illis, unde modo lis est inter hanc senensem ecclesiam et aretinam.
Et iccirco ipse episcopus senensis, ut tunc populariter dicebatur, ivit Romam
ad papam Calixtum; et dominus papa Calixtus tunc investivit eum et ecclesiam
senensem de predictis ecclesiis, sicut enim dicebatur; devestita erat senensis ecclesia
per aretinam. Recordor me a patre meo audisse, quod ipse ecclesiam senensem possidere
prefatas ecclesias, antequam aretina ecclesia possideret easden tempore illo.
Roma reversus, ut audiebam, episcopus Gual(fredus), in possessionem predictarum
ecclesiarum missus fuit per duos cardinales pape Calixti, quorum unus, ut audiebam
dici, nominabatur Iohannes et alter Milo. Tenuit autem illam possessonem, ut
recolo, per biennium et plus; non quod ego viderim episcopum illum in ecclesiis ipsis
vel alium pro eo, sed quod teneretur vulgariter audiebam. Vidi tamen letanias venientes
ad episcopium istud, et dicebatur quod veniebant misse a plebibus illis. Amisit autem
senensis ecclesia antefatas ecclesias hoc modo. Aretinus episcopus, ut audivi, videns se
denudatum ab antefatis ecclesiis et, quam habuerat, possessione privatum, collecta
multitudine armatorum, accessit ad antefatas plebes et ecclesias, et violenter expulit
inde omnes clericos qui erant in ecclesiis illis pro senensi ecclesia, et occupavit omnes
eas, et ex tunc usque modo tenuit eas et tenet. Ex quo ita per vim possidere cepit
ecclesia aretina sunt L anni et ultra. Audivi a quibusdam vicinis meis, quod senensis
p. 566
episcopus Raignerius apud civitatem Narniam, ubi ipse episcopus obiit et sepultus
est, sicut ab eis audivi, huic domino pape Alexandro lamentatus est de supradictis
ecclesiis litigiosis contra aretinam ecclesiam; et dominus papa promisit et inde iustitiam;
sed postea inter paucos dies episcopus obiit et litigium restat adhuc. Insuper
autem recordor quod idem episcopus Raignerius quando a papa Eugenio consecrabatur
abbatia sancti Angeli hic in burgo, lamentatus fuit ipsi domino pape apud eandem abbatiam,
sicut homines dicebant, nam ego lamentationem ipsam non audivi; ex ore
ipsius lamentatus est, inquam, de prefatis ecclesiis contra aretinam ecclesiam; et dominus
papa, sicut homines dicebant, promisit et inde iustitiam.
79). Bassamunt de Senis iuratus dixit: Octennis vel novennis eram, ut mihi videtur.
Tunc, ut recolo, publicum erat quod episcopus Gualfredus, quem ego vidi, Romam
perrexit ad papam Honorium vel Calixtum, et ibi per sententiam ipsius pape vicit et
recuperavit ecclesias, unde modo lis est contra aretinam ecclesiam. Similiter etiam
fuit publicum tunc auditui meo et me audiente popolariter dicebatur. Puer eram, nec
talia curabam videre; dicebatur, inquam, quod duo clerici, missi a domino papa, venerunt
et investierunt ipsum episcopum senensem de prefatis litigiosis ecclesiis; et memini
quod erat in voce populi quod illas ecclesias senensis ecclesia tenuit per II annos et
amplius. Memini quod in his duobus annis ad minus saltem semel, huc letanie venerunt
ad episcopium istud, me vidente, eum oblationibus suis, misse, ut dicebatur, a
plebibus illis tunc ita recuperatis. Et bene recordor quod ego, sicut puerulus, in gremium
meum accepi de blado de post altare beate Marie et ivi foras ad eum qui poma
vendebat, et bladum sibi dedi pro pomis. Assequenter autem audivi populariter dici
quod aretinus episcopus, ut opinor, G(uido) Buccatorta, vel Buianus, cum adiutorio
comitum de Assianinga et aliorum, qui non diligebant civitatem senensem, de prelibatis
ecclesiis eiecit omnes clericos qui ibi erant pro senensi ecclesia. Ex tunc usque
modo aretina ecclesia tenuit illas ecclesias, non tamen semper sine querela: publicum
namque mihi fuit et ceteris, quia quando dominus Eugenius consecravit abbatiam
s. Angeli hic in burgo s. Donati, episcopus senensis Raignerius, non dico me audiente,
ipsi domino pape conquestus est adversus aretinam ecclesiam de ecclesiis antedictis.
Quid autem ei dominus papa responderit, non credo me audisse. Postea, sicut audivi,
idem episcopus huic domino pape, qui nunc est, eandem renovavit questionem apud
Berulam; et audivi quod subsequenter super his ecclesiis coram domino papa litigarut
senensis ecclesia et aretina; sed ante litis terminem ibi senensis episcopus R(aignerius)
obiit. Unde et adhuc sub iudice lis est. Ex quo autem senensis ecclesia ecclesias illas
sic amisit, et eas aretina ecclesia possidere cepit, anni sunt absque dubio L. Hoc
enim ex quodam habeo instrumento. Sum ego iam sexagenarius.
80). Presbiter Gualfredus de sancta Cristina iuratus dixit: Quemadmodum credo vicennis
eram, cum causa orationis tendebam Romam; et tunc apud s. Quiricum in Osenna presbiter
Bernardus capellanus s. Petri de Castellovekio civitatis huius dedit ibi mihi bibere.
Episcopus enim Gualfredus posuerat eum ibidem ad custodiendum huic ecclesie plebem
s. Quirici, ut dicebat gens. Eo etiam tempore vidi quendam plebanum ab una litigiosarum
plebium, ut dicebatur, venientem cum letaniis, in equo sedentem et tenentem
p. 567
vexillum in manu sua, et equitantem per gradus ante episcopium senensem usque ad portam
ipsius episcopii; et saltim bis vidi letanias huc venientes, ut dicebatur, ab ecclesiis
unde lis erat tunc et modo est; nescio tamen a quibus. Possedit autem ecclesia senenis
tunc, ut mihbi videtur, ecclesias illas, unde agitur, per III annos, vel per II et
dimidium.
Et quippe tempore, sicuti divulgatum fuit, Buianus prepositus aretinus, nam si Aretii
aliquis erat episcopus non recolo, cum fratribus et amicis suis et toto comitatu, senensem
civitatem istam cohartavit et nimium armatorum virtute distrinxit; et omnes clericos,
qui pro senensi ecclesia in antefatis litigiosis ecclesiis erant, reppulit, et illas ecclesias
occupavit; et ex tunc aretina ecclesia illas possidere cepit, et possidet nunc usque et
possidet. Ex quo autem sic Buianus occupavit illas ecclesias ultra L anni sunt. Recolo
autem quod postea senensis episcopus Raignerius quando papa Eugenius consecravit
ecclesiam s. Angeli huius burgi s. Donati, in claustro huius abbatie ipsi domino pape
lamentatus est de prefatis ecclesiis, me presente vidente et audiente, adversus aretinam
ecclesiam, et dominus papa respondit ei: Libenter inde faciam tibi iustitiam. Ut autem
mihi videtur, fere C annorum sunt.
81). Guido senensis ecclesie prepostus iuratus dixit: Quasi undennis vel duodennis eram
et canonicus huius episcopii senensis, cum audiebam inter senensem ecclesiam et aretinam
litem esse super illis ecclesiis, super quibus adhuc inter eas vertitur questio.
Tunc episcopus senensis Gual(fredus), me vidente, ire cepit, ut dicebatur, Romam ad
papam Calixtum propter questionem adversus aretinam ecclesiam. Coram papa Calixto,
ut audivi, disputatum fuit de possessione et proprietate super illis ecclesiis: dicebat
senensis ecclesia se possedisse et repetebat possessionem, quam tenebat aretina ecclesia.
Tunc papa Calixtus misit II clericos ad episcopium istum, ut dicebatur, cum episcopo
Gual(fredo), qui testimonia super ipsa possessione acciperent. Illi ergo clerici in claustro
episcopii existentes, me vidente et intelligente, ipsa testimonia receperunt. Unus
de testibus erat Antoninus vicedominus. Is namque iuravit tunc, quod ipse viderat senensis
ecclesia tenere prefatas litigiosas ecclesias; et quidam alii iuraverunt illud idem.
Subsequenter audivi quod prefatus episcopus Gual(fredus) fuit restitutus in possessionem
illarum ecclesiarum. Credo quod per annum et amplius ecclesias illas possederit
prefatus episcopus Gual(fredus) et senensis ecclesia.
Et memini quod vidi clericos illarum, ut dicebatur, ecclesiarum venire huc, ut ordinarentur
ab episcopo senensi. Vidi etiam illos venientes huc ad sinodum, et dicebatur
quod letanie similiter ab illis ecclesiis huc venerunt. Similiter autem, ut mihi videtur,
tunc dum possideret senensis ecclesia antedictas ecclesias, Gual(fredus) episcopus consecravit
ecclesiam s. Marie de Sexta, in plebanatu s. Felicis in Pincis, ubi ego secum
fui, et in missa consecrationis epistolam cantavi. Audivi tunc quod comites de Assianinga
et comites de Berardinga, excepto patre meo qui vasallus erat episcopi aretini,
iuraverunt se adiuvare senensem ecclesiam ad retinendum ecclesias illas; sed interim,
dum senensis ecclesia teneret eas, senenses cives constituerunt bovarteram, ut scilicet
p. 568
de unoquoque pario boum in comitatu senensi darentur civitati XII denarii, de unaquaque
zappa denarii VI. Quo audito, predicti comites indignati sunt vehemeuter, ut
dicebatur, et unanimiter insurrexerunt in civitatem istam, et fuerunt cum aretina ecclesia
adversus senensem ecclesiam; et tunc expulsi fuerunt de predictis ecclesiis litigiosis
omnes illi clerici, qui ibi erant pro senensi ecclesia. Et sicut dicebatur, ecclesia
senensis amisit ecclesias illas, et ecclesia aretina possidere cepit; et ex tunc usque modo
possedit et possidet, non tamen semper sine querela, immo sepenumero, sicut audivi,
fuit interrupta possessio. Audivi enim quando senensis episcopus Raignerius conquestus
fuit domino pape Eugenio de memoratis ecclesiis apud abbatiam s. Angeli hic in mont e
s. Donati, quando ipse papa consecravit abbatiam illam, et respondit ei dominus papa,
sicut audivi, quod post reditum suum de Gallia libenter faceret ei inde iustitiam.
Et, ut audio, idem episcopus coram isto domino papa Alexandro apud Berulam eandem
questionem renovavit, ubi et disputatum inde satis fuit et super, sed absque terminatione
remasit. Videntur autem mihi quasi anni XL ex quo possessionem taliter amisit
senensis ecclesia in ecclesiis prelibatis.
82). Guido de Campriano iuratus dixit: Plures quam: xxx annos iam habens audivi quod
litigium erat inter aretinam ecclesiam et senensem de plebibus unde lis adhuc est, et
quod Gual(fredus) senensis episcopus propterea tunc ivit Romam ad dominum papam,
nescio quem, et, non finito litigio, reversus est huc; et modicum post, me existente hic
in burgo prope stratam frarcigenarum, vidi eundem episcopum Gual(fredum) rursus
euntem, ut dicebat gens, Romam ad dominum papam causa prefati litigii. Et audivi
vulgariter postea dici quod idem episcopus coram domino papa vicit plaitum contra
aretinam ecclesiam et obtinuit prefatas ecclesias, et quod reversus possedit eas. Tunc
vulgare verbum erat apud Campreanum, unde sum, quod homines senensis episcopi, qui
erant de castro Creuli, ipso volente, iverunt eo tempore ad custodiendum plebem s. Quirici
in Osenna et alias plebes. Recordor quod unus ex eis dicebatur Raimundus, alter
Sicellus, alius autem Ugolinus. Fuit autem ecclesia senensis in earum possessione plebium,
ut estimo, per IIII annos aut tres. Memoror quod interim vidi letanias, venientes
de Assianinga ad episcopium istum ab illis ecclesiis tenzoniveis, ut mihi videbatur, et a
populo dicebatur sicut esse. Postea guerra exorta est contra civitatem istam, et pars aretini
episcopi custodes senensis ecclesie de ecclesiis illis, ut dicebatur et ut ego cognovi esse
et cogito, expulit, et aretina ecclesia custodes suos in eis deposuit, et eas a tunc nunc
usque possedit non tamen sine querimonia huius ecclesie. Fuit enim in querela, ut audio,
coram Cristiano cancellario imperatoris et coram comite Willielmo, qui tenebant hanc
civitatem pro imperatore et in curiis aliorum comitum. Ex quo autem sic possidere cepit
aretina ecclesia anni mihi videntur xxx plures. Ego autem bene sum octuagenarius.
83). Montone civis senensis iuratus dixit: Ut extimo quindennis eram et ultra, et scolaris
magistri Oderici, cum vidi episcopum senensem Gual(fredum) moventem ab ecclesia ista,
p. 569
quatenus, ut dicebatur, iret Romam ad dominum papam qui tunc erat, et vidi magistrum
meum Odericum tunc movere secum, ut secum esset coram domino papa Rome et ut
ei foret advocatus in causa quam super ecclesiis illis, unde modo lis est, tunc habebat
adversus aretnam ecclesiam. Tunc coram domino papa, sicut extitit fama vulgaris, per
sententiam curie ecclesias prefatas obtinuit. Reversus fuit huc et quidam cardinales
venerunt cum eo, quorum uni nomen Nicholaus Henrici, alteri Ionatas, a domino papa
transmissi, qui mandato domini pape, veluti dicebatur, investiverunt eum et restituerunt
eum in prelibatis ecclesiis. Cardinales illos in episcopio isto, cum essent sursum in mula,
vidi, et unum eorum in manu sua tenentem groiciam nigram, et omnibus magnis atque
pusillis eam porrigebat ut eandem tangerent et tenerent, et ego cum pleno pugno tenui,
et communiter nobis omnibus dixit: Hec est investitio quam fecimus et facimus ex parte
domini pape huic senensi ecclesie de plebibus illis super quibus lis actenus extitit inter
senensem ecclesiam et aretinam. Per duos annos, ut opinor, eas ecclesia senensis pacifice
tenuit; et recolo quod interim duabus vicibus vidi letanias huc venientes ad episcopium
istud. Et tunc semel vidi plebanum de Salto, qui cum letaniis sue plebis erat, cum vexillo
in mano equitando ascendere sursum per gradus episcopii usque medium platee.
Similiter vidi letanias venientes s. Quirici, ut dicebatur, et de Assiano et de Pacina et
de s. Iohanne in Vescula et de Corsignano et de aliis ut credo.
Possidere autem illas ecclesias postea senensis ecclesia desiit, ut extitit fama publica
et vera, sic: Gual(fredus) episcopus, ut haberet expensam ad causam suam prosequendam,
quasdam possessiones ecclesie invadit; postea cum obtinuisset in causa, quemadmodum
dictum est, ad solutionem debitorum ecclesię huius et restitutionem recuperationem
possessionum obligatarum pignoribus, cives constituerunt bovaticam et zappaticam
in toto comitatu senensi, ut videlicet de unoquoque pario boum solventur II solidi
et de omni zappa denarii IIII. Inde indignati contadini, omnes ad invicem coniurarunt
adversus istam civitatem et eam per annos plurimos inpugnarunt, et occasione talis
inpugnationis ecclesias illas, expulsis inde senensibus clericis, ecclesia aretina, ut dicebatur, invasit, et ex tunc usque modo possedit non tamen sine litigio; nam, ut audivi,
Rainerius senensis episcopus in concilio Pisis conquestus fuit inde domino pape Innocentio.
Postea apud abbatiam s. Michaelis hic in burgo s. Donati, me presente et
vidente, idem episcopus conquestus fuit inde similiter pape Eugenio quando consecravit
eandem abbatiam. Postea, sicut idem episcopus mihi dixit, conquestus fuit inde rursum
pape Adriano. Audivi autem quod et rursum postea inde fuit huic domino pape
Alexandro conquestus. Videntur mihi annos esse fere L ex quo sic ecclesias illas aretina
ecclesia possedit. Ego mihi esse videor annorum quasi LXX. Modo tandem mihi
venit in mentem quod dum Gual(fredus) episcopus prefatas litigiosas tenueret ecclesias,
sicut tunc audiebam; clericos, quos ibi invenit, ibidem per eum remanere volentes, remanere
ibi permisit; nolentes autem exclusit et alios superduxit. Audiebam etiam tunc
quod consecravit duas ecclesias ex illis ecclesiis, nescio quas.
Torna all'inizio