|
135
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi, temporibus domni iohannis gloriosi ducis et
imperialis patricii anthipati atque vesti et domni sergii gloriosi ducis filii eius, anno octabo post
eorum recuperationem, medio mense magio, indictione tertiadecima, amalfi. Certum est me drosu
filia mastali nasucacza et uxor iohannis filii pardi da tarente que sum in vice mea et in vicem de
suprascripto viro meo qui est foris istam terram, seu et in vicem de pardo filio meo qui est sine
erede, et ego quintinilo a partibus eorum, a presenti die pruntissima voluntate venumdedimus et
contradidimus vobis domno lupino filio domni sergi de lupino de maurone comite, idest plenaria
et integra ipsam portionem meam quod habeo in ipsum montem a supra alliola positum
cum ipsa medietate mea de ipsa cripta, ubi iam fabrica posita est, que sunt terre seminatorie
quod vobiscum in commune abuimus cum viis suis et omnibus infra se habentibus et
pertinentibus, unde nichil nobis remansit, ut aliquot vobis exinde exceptuavimus a foris ipsa
terra de supra ipsa suprascripta cripta, quod offertum habemus in ipsam ecclesiam beati michaelis
archangeli, que ibidem in predicto loco constructa est et edificata, quod nobis obenit infra ipsa
dote nostra a domna anna genitrice nostra filia iohannis amendola; et quante cartule exinde habuimus
vobis eas dedimus. insuper firmamus vobis, ut si exinde alia qualiscumque carta imbenta
dederit apud vos et vestros heredes, eas mittamus sine vestra damnietate vel ancariatione, unde
136
accepimus a vobis exinde plenariam nostram sanationem, idest auri tari decem boni, sicut inter nos
combenit in omnem deliberationem et in omnem decisionem; ut a nunc die presenti et in perpetuis
temporibus in vestra et de vestris heredibus sit potestatem habendi, fruendi, possidendi, vindendi,
donandi seu commutandi, vestrisque heredibus dimittendi semper liberam habeatis potestatem
sine omni nostra et de nostris heredibus contrarietatem vel requesitionem in perpetuum.
insuper nos et nostri heredes vobis vestrisque heredibus eos antestare et defensare promittimus
ab omnibus hominibus, quod si minime vobis exinde fecerimus auri solidos decem vobis
componere promittimus; et hec carta sit firma in perpetuum. verumtamen hoc melius reclaramus,
quia de quantum continet ipsa carta ex parentorum quod vobis exemplavimus, de totum
vobis exinde ipsa medietate nostra venumdedimus a foris ipsam hereditatem quod ad nostram
exinde reserbavimus potestatem, et a foris ipso, quod exinde offertum habemus in predicta ecclesia
sancti angeli de supra ipsa predicta cripta.
+ Ego leo filius mansonis de leone galloppi testis sum.
+ Muscus filius constantini de domno musco testis est.
+ Ego pulcharius filius mauri comitis testis sum.
+ Ego iohannes scriba filius sergii scripsi.
| |