Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.97 » Pag 123 - 124

1.97
123
124

123
+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri waimari, mense december prima
indictione. ideoque ego mulier nomine wiletruda filia wineperti, que uxor fuit mauri filii
ermemari, declarata sum quod a sarracenis sumus circumdati et a periculis famis nos perire cogitamus,
et nihil habeo aliquid remedium qualiter bibere possam, nisi ipsam octabam portionem
meam de rebus bindere bolo, que mihi a supradicto mauro viro meo pertenuit quod in die nuptiarum
mihi traditum habuit, ut mea famis necessitatis liberare possam. et dum benior in presentia
erchemperti iudices filio ermeperti et ab ipso interrogata bel inquisita sum diligenter, ut ne aliquam
biolentiam patere a quabis hominem, ecce in eius presentiam me disfamabit, quia nullam
biolentiam sum patibolam a quabis hominem, set pura et sincera mea enim bona bolumtatem,
et mihi consentientes secundum legem martinus germano meo et leompertus filius leoni, unaque
pari consensum et cum notitiam de supradicto iudex; ideo ego prenominata wiletruda benumdedit
tibi angelberti presbiteri filio leoni integram ipsam octabam meam de rebus et mobilibus
meis, de quid quantum mihi a supradicto mauro viro meo pertenuit in loco noceria, bel et per
alia singula loca in montem quam et in planis ubicumque de rebus predicti mauri viro meo et
124
de omnibus quod inventus fuerit, una cum propie finis et biebus suis et cum inferiores et superioribus
suis et cum usu aquarum in integram ipsam octabam meam tibi exinde bindedit
possidendum, bel in omnibus amodo exinde faciendum quid bolueritis. unde pro suprascripta
mea binditione in presentes recepit a te qui supra hemtorem meum solidos numerum sex
de dinari ex moneta salernitana et aba duodecim dinari per solidum; finitum vero abeo totum
pretium eam rationem, ut amodo et semper tu qui supra et tuis heredibus predictam meam
binditionem abere et possidere baleatis. de quibus me repromitto ego que supra wiletruda
binditrices et meosque heredes colligo tibi suprascripti angelberti presbiteri emptori meo bel ad
bestros heredes, ut predicta meam binditionem bobis ... inantestare et defendere spondimus.
quid si non potuerimus ... per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto
pretium nos bobis conponere spondimus; et insuper quod ipsa mea binditio aput bos
remelioratum paruerit in quabis partem aut supra factum edificium, sub estimationem pretii
nos bobis restituamus, et de colludio secundum legem nos bobis satisfaciamus et han cartula ut
supra sit firma. et te adelmari notario scribere rogabit. actum noceria feliciter. adque adiungimus,
ut ipsam octabam meam tibi in defensionem damus, ut in bicem nostram cum ipsa omni
tempore contendatis et ipsa res bobis defendatis, nisi quando nobis necessum fueri, ipsa nobis
adpresentetis et pos finem facta redeat ad bos.
+ ego qui supra erchenperto me subscripsi
+ ego leompertus teste subscripsi
+ ego wisenolfu teste subscripsi
+ ego radelgrimo teste subscripsi
+ ego godelperto teste subscripsi
+ ego benedictus teste subscripsi
+ ego senato teste subscripsi.
Torna all'inizio