Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.700 » Pag 278 - 279

4.700
278
279

278
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni landolfi gloriosus princeps, et
sexto anno principatus domni paldolfi filii eius, tertia die stantes mense aprelis, quintadecima
indictione. Memoratorium factum a me petrus filius eiusdem petri, qui sunt nativo
de loco sirino, eo quod ante presentia iaquinti iudicem et aliis noviliorum subscriptorum
testium clarefacio, quoniam ante os dies causavit cum mauro filio vassi dicendum, ut malo
hordinem et sine ratione introisset in ipsa rebus mea de loco vaneo, qui modo est pertinentem
da risando filio roderissi, et per unum brebem dibisionis, sicut unum brebem meum
ex ipso iudicio continet. Modo quidem ego supradictus petrus paratus fuit secundum legem
cum evangelia ipsius prenominati mauri, ut persolberet michi ipsum sacramentum, sicut
michi guadia datam abuit; set antequam ex oc inter nos per legem diffineremus, orta
est inter nobis exinde vonam conbenientiam. statim manifestavit ego eidem una peciola
de rebus de iamdicto loco baneo ubi ortale dicitur, ut inde eorum sortem non querere,
nec cum ipsi, nec cum illorum heredibus exinde non causare; et continuo vona voluntatem
ipse iamdictus mauro manifestavit se michi de totam et inclitam ipsam rebus
meam de iamdicto loco vaneo et de omnes calunnias et cuntas questiones, sibe de antea
aut de postea, unde me aut meos heredes querere potuerit; et ego ibique presens vona
mea voluntatem donavit ei ipsum sacramentum, et recepit exinde ab eo iusta legem launegilt
mantellum unum. Et talem obligationem michi fecit ipse iamdictus mauro, et obligavit
se et filiis suis et suos heredes michi iamdicto petri quam et ad meis heredibus.
Quod si aliquando temporem de integram ipsam rebus mea de iamdicto loco vaneo, sicut
ipsum brebe dibisionis continet, causare aut contendere presupserit per quacumque inbentam
rationem, volendum exinde nobis aliquit tollere, aut contrare, vel minuare, seum
de nostra subtrahere propietatem et dominatione, Ideo ante omnia questio et causatio
eorum vacua et tacita sint, et quinquaginta solidi aurei constantini ipse et suos heredes
michi quam et ad meis heredibus, vel cui istum brebem pro parte nostra in manu paruerit,
componere obligavit, et in antea per inbitis semper tacitis et contentis permaneat per
279
eadem obligata pena. Ego gualfus subdiaconus et notarius oc brebe scripsit et interfuit
in abellino feliciter.
+ Ego qui supra iaquintus
+ Ego ademari.
Torna all'inizio