|
269
+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri iohanni et primo anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense agustus secunda indictione. memoratorium
factu a me cennamus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, que sita est
intus anc salernitanam cibitatem, una mecum adesset toto scriba palatii quem superius
dictus domnus princeps partibus nostre ecclesie advocatorem dedit, eo quod ante subscripti
testes declaro, quoniam ante os annos ad lavorandum et pastenandum datum abuit martinus
presbiter et abbas antecessor noster amati filio ruscinii terra bacua, et abellanietum, et
arbustum, et castanietum, quod pars nostre ecclesie abet in locum muntoru, ubi cirione
dicitur rotense finibus, ut ipse amatus et eius eredes de ipse terre bacue pastenaret arbustum
et abellanietum, et quantum frudium usque decem anni de illut quod pastenaberit, tollere
potuerit, totum illut sibi abere. ad completi autem ipsi decem anni ille autem et eius eredes
et homines quam ibi miserint, aberent in tota ipsa terra, que ipso brebem nostrum continet,
per illa mensuria que continet, perfectum abellanietum cultatum et operatum, sicut de tantos
annos meruerit, et alia terra bacua ibique coniunta cum ipso arbustum aberet pastenatum
arbustum, sicut de tantos annos meruerit ut bene paread lavoratum et cultatum, et iam in
antea omni tempore, dum voluerint, tota rebus ipsa tenerent et dominarent, et frudium de
270
ipsis rebus cum partibus nostre ecclesie dibiderent per illa rationem, sicut ipsum nostrum et
illius continunt brebri. et dum super rebus ipsis post espleti ipsi decem anni cum doctis ominibus
perreximus una cum ipso amato, set non inbenimus ipsum arbustum cultatum et operatum,
sicut ipsi brebri continunt; propterea secundum testum de ipsi brebri componere partibus
nostre ecclesie debuit compositionem, quam ipsi brebri continet. et dum de oc plurime
inter nos altercantes, benimus inter nos ad vonam combenientiam: precaret nos cepit ipse
amatus, ut partem de ipsis rebus nobis inde emittere, eo quod pre multitudine ipsarum rerum
lavorare et cultare eam non balerent. qui statim per vonam combenientiam remisit ad
potestate nostra ipse amatus de ipsis rebus, quam per ipsum brebem tenere debuit, terra
bacua in quo ille aliquantum pastenabit, et pars nostre ecclesie illut ad pastenandum dedit
domnandi filio rocci: similiter et admisit ad nostra potestatem inclita medietate de ipso castanietum
partem illam ab orientem, et inclita medietate de ipso abellanietum partem illam
a meridie, et ipsa medietate de ipso castanietum, et ipsa alia medietate de ipso abellanietum,
similiter et ipso abellanietum quam ipse amatus pastenabit per illa mensuria, quam ipsi brebri
continunt; tunc istut que diximus, ipse amatus et eius eredes tenerent et lavorarent ille et omines
quem ille ibi miserint omni tempore, et omnis frudium annualiter cum pars nostre ecclesie
dibiderent, et eos omni modo lavorarent per illo hordine, sicut ipsi brebri continunt, et ipso
arbustum tam betus quam et nobum, quod ille pastenabit qui est uno teniente, amodo et usque
quadtuor anni annualiter apto tempore lavorare et cultare de super et de subter, sicut locus ipse
meruerit ut bene paread lavoratum et cultatum, et annualiter illut bindemiare, et binum ipsum
et omnis poma exinde cum pars nostre ecclesie illut dibidere: pars nostre ecclesie tollad eos
medietatem, et illis medietatem; et pars nostre ecclesie adsignet eis ibidem organea da binum
et illis organea ipsa conciare vona, et reponant illa in casa ubi ille residentes fuerit, et ipsa
nostra sortione nostra de ipso binum ibidem reponant et faciant illut salbum, donec pars nostre
ecclesie illut inde tollant absque degeneratione et igne, et missum nostrum que pars nostre
ecclesie ibidem direxerint, illum eos illis nutrire secundum suam possibilitatem. ad completi
autem ipsi quadtuor anui illis autem suique eredibus abeant prefatum arbustum betus, et que
ille pastenabit lavoratum et cultatum de super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut bene
paread lavoratum et cultatum, et iam in antea omni tempore, dum boluerint, ipsum arbustum
teneant et lavorarent, et cultarent, et frudium eius cum pars nostre ecclesie in tertiam partem
dibiderent per homni hordine, sicut ipsi brebri continunt, et amodo et omni tempore dare nobis
de medietate terraticum secundum consuetudinem de ipso locum que ibi seminaberint. unde per
vona combenientia guadia nobis ipse amatus dedit et mediatorem nobis posuit se ipsum; et per
eadem guadia hobligabit se suoque erede, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit
271
remobere aut contrare, et talia nobis et in pars predicte ecclesie non adimpleberint, vel si aliquas
causationes per se aut per summissam suam in partibus nostre ecclesie preposuerit de illut
que superius nobis emisit, tunc per vona combenientia hobligabit se suoque erede ad componendum
nobis et in pars nostre ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. et unc brebem
scripsi ego iohannes notarius qui interfui.
+ ego roderisi
+ ego ioannes
+ ego alfanus.
| |