|  | 
 + In nomine domini bicesimo tertio anno principatus salerni domni nostri guaimari, et
 tertio anno principatus eius capue et amalfi, et secundo anno ducatus eius sorrenti, gloriosi
 principis, mense aprilis, nona indictione. Ego truppualdus scriba palatii et abbas ecclesie
 sancti maximi et pertinentem supradicti domni principis, et de germani sui, et de eredes
 quondam iohanni comitis, qui fuit filius domni iohanni olim principi, eo quod ante subscripti
 testes per bonam combenientiam tradidit iohanni clerici filio quondam bonoaldi qui
 fuit de cunsu, et iohannes filius corvi monachi, ad faciendum illis et suis eredibus dua
 molina, quod pars ipsius ecclesie abet in locum pestum, ubi ad sanctum basili dicitur, pertinentem
 ipsius ecclesie sancte marie, tali ordine, ut amodo et per totum mensem magius, qui
 modo in proximo benit, faciatis ibidem unum molinum ad omnis nostrum expendium et
 concietis illum bonum, sicut meruerit, ut diebus ac noctibus pleniter macenare possant, et
 
 quantum bictum et laborem inde tollere potueritis, totum nobis sint potestatis faciendum
 que bolueritis. tantu de isto hunum molinum quod feceritis, detis mihi, vel in pars predicte
 ecclesie de mense september, oc annum prius beniente, ic ad litore maris sine nostrum expendium,
 decem modiola de granum bonum et alia decem modiola de ordeum similiter bonum
 ad modiolum plateaticum culma mensurata; et si vos vel vestris eredibus potueritis
 facere ibidem modo ipso alium molinum, ut illum abueritis factum in ipso constitutum,
 sicut supra diximus, per totum ipso mense magius prius beniente, aut per totum mensem
 iunius similiter prius beniente, dare mihi vel in pars iamdicte ecclesie supradicto mense
 september oc annum beniente, ic ad litore maris ante ipsa ecclesia, quadraginta modiola
 de hunum biginti de granum et alia biginti de ordeum, totum ipso bictum bonum ad supradictum
 modium plateaticum; et si non potueritis facere amba ipsa molina de istis mensibus
 que supra legitur, non siatis inde culpaviles, set faciatis vos et vestris eredibus
 unum de ipsa molina, et detis mihi vel ad pars ipsius ecclesie ipso censum ipsi biginti
 modiola de bictum ad litore maris, sicut supradiximus, et da quo ipsa hamba molina factam
 abueritis, bos et vestris eredibus usque duodecim anni completi illam teneatis et dominetis,
 et detis mihi vel ad pars iamdicte ecclesie per omnis annum, ic in salerno ante
 ipsa ecclesia ad litore maris de ipso suprascripto mense september; octuaginta modiola de
 granum bonum ad modium de ipso locum de ipsa molina capiente per unusquisque modiolum
 quadtuor quarta de granu ad quartario, que per ipso locum pestum ad ipsa molina
 andaberit. Et ego predictus abbas stetit dare modo ad ipsi iohannes clerici et ad
 ipsum alium iohannes per adiutorium de ipsa molina decem auri tari boni; ad ipsi duodecim
 anni completi amba ipsa molina conciata, ut diebus ac noctibus pleniter macenare
 possant, cum ipso tegurium conciatum super ipsa molina perbeniant ad potestate mea vel
 de pars predicte ecclesie, faciendum que boluerimus, et illis et suis eredibus et ominibus
 qui ibi miseritis, licead illis inde exire cum omnis illorum mobile que ibi abueritis, sine
 contrarietate mea vel de pars ipsius ecclesie. tamen omnis bictum quod inde tollere potueritis,
 usque ipso constitutum completum, totum illut bobis abeatis, scepto ipso censum,
 quod mihi vel ad pars ipsius ecclesie dare debetis per annum. De qua per bona combenientia
 guadia mihi ipsi suprascripti iohanni clerici et iohannes filius predicti ursi monachi
 dederunt, et mediatorem mihi posuerunt petrus filius quondam domni musandi, qui fuit
 abbas; et per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus, ut si taliter omnia suprascripta
 per suprascripta ratione mihi vel ad pars ipsius ecclesie non adimpleverit et aliquit inde
 contradixerit, per ipsa guadia et per combenientia obligaberunt se ipsi suprascripti et suis
 eredibus componere mihi vel ad pars predicte ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos.
 
 Et oc recolimus, ut si predicta molina opera perdiderit et macenare non potuerit, si
 fuerit generatione super anc terra, ego vel pars ipsius ecclesie imputemus nos exinde per
 ratione de ipso numerum quod inde tollere debemus ipso censum, quantum ipsa gente super
 ac terra fuerit, quod scripsi ego smaracdus notarius.
 + ego iaquintus clericus et sculdais.
 |  |