Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.98 » Pag 124 - 126

1.98
124
126

124
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mense iulius
secunda indictione. ideoque ego mulier nomine teoperga filia quondam ermerisi et uxor
125
fuit ragemprandi, dum profiteor me pro amore omnipotenti deo et ipsius viri mei religionis
habitum super me induta sum et in domum meam habito, et in ipso sancto habitum benedicentem
dominum sum hobserbata, et dum compulsa sum dei omnipotentis misericordiam et pro
remedium salutis anime mee ipsius viri mei quam et pro anima adelprandi amantissimo filio
nostro, ut rebus meam quam mihi pertinet per ipsum meum morgincaput haberet, seu et
quod mihi hab ipso adelprandus filio meus mihi datum est, ut ipsas per beneravilia loca
sanctorum iudicaret; set dicent enim notarii et legis peritis huius civitatis, ut religiosa femina
tantum de tertiam partem, unam de rebus sua sola eis iudicare licerent, duas bero
portiones hebenire in potestatem in quorum mundium subiacere videntur; ego autem mundoald
nec de progenie ipsius viri mei aud de progenie ipsius genitori meo minime habeo.
quia omnes mortui sunt qui legibus mihi consentiens essent, deinde postulavit clementiam
drogoni gastaldi hac iudices, ut a pars palatii mihi habsolutionem tribueret. ipse vero iudex
per ordinem superii domni nostri eos nuptiavit et ipse inluxtris princeps pro suis salutis
anime ipsius, drogoni gastaldi commisit, ut inter nos essent et ut a pars palatii mihi habsolutionem
tribueret, ut cuntam rebus mea iudicare poteret sola, qualiter mihi placuerit. pro
eo quod ipse misericordissimus princeps legem ipsam rememorans, sicut scriptum est, ut femina
que parentes non habuerit, ut in mundium palatiu subiacerent, et hac sercituum urso
notario cartula exinde scribere demandavit. quo ita factum est, ego superius dictus drogo
gastaldus convocavi erga me alios idoneis hominibus, et sicut mihi hab ipsa gloriosa potestatem
commissum est, prenominate teoperge habsolutionem dedimus omnis rebus substantiam
suam sola iudicandum, qualiter illa voluerit. et nunc autem ego nominata teoperga habsolutionem
habcepta pro salute anime mee et ipsius viri mei et prenominati filio nostro per hanc
cartula hoptulit in monasterio sancti maximi, quem domnus waiferius princeps a noba construxit
fundamine intus hanc nobam salernitanam civitatem hubi nunc modo angelus presbiter
et abbas regimen tenere bidentur, tota et integram ipsa terra de locum felline, qui fuit sortionem
predicti adelprandi filio meus mihi per cartula a subcepto launegild hab ipso filio
meus donatum est; in ea rationem, ut dum ego que supra nominata teoperga ebixero, predicta
terra in mea sint potestatem tantum ad frugiandum nomine; et post igitur meum hobitum
predicta terra cum finis et vie sue trasactibus nomine hebeniat in potestatem ipsius hecclesie
ad securiter habendum et possidendum eius rectoribus, et faciendum quod voluerit habsque
omnis requisitionem de meis heredibus aud cuiuslibet requisitionem vel contradictionem. igitur
et per hanc cartula in prefato monasterio offero omnis quartam meam, quas mihi legibus pertinet
126
haberet de rebus substantiam qui fuit ipsius viri mei, in ea rationem, ut dum ego ebixero,
omnia mee sint potestatem de ipsa quarta faciendum quod mihi placuerit; et si illos binditura
habuero, et ille abbas qui preordinatus fuerit in prefato monasterio, mihi exinde dederit iusto
pretium quo baluerit, tunc hab illo dies per ista cartula omnis quartam meam predicta sancta
ecclesia securiter habeas; et si ille abbas vel custos ipsius ecclesie, quando eos bindituro
habuerit, et eos scire fecero et exinde mihi pretium dare noluerit, sicut supra dictum est, tunc in
integrum ipsa quarta in mea sint potestatem faciendum quod voluero; et si ego hab hoc seculo
sic fuero defuncta, ut ipsa quarta per me non fuerit benumdata in predicta sancta ecclesia, in
integrum hebeniat securiter habendum et possidendum nomine pro meis salutis anime. eam
vero rationem hobligo heredes mea, ut si de hec, que superius legitur, quod iudicavit, et eos
remobere aud retornare quesierit, in compositionem fiant obligati ad conponendum in ipsa
supradicta ecclesia centum solidos, et securiter omni tempore ipso sivi habeas ipsa ecclesia.
simulque et ipsa cartula, quas ipse adelprandus filio meus de ipsa terra de felline mihi hemmissam
habuit, a presentis ipsa in defensionem ad habendum dedit ipsius angeli abbatis, ut
omni tempore ipsa habeas supradicta sancta ecclesia pro defensandum sivi ipsa terra, et hubi
necesse fuerit adelperge filie mee et ad eius heredes, ipsa cartula semper ei ostendatis pro defensandum
sivi ipsa casa de intus nobam salernitanam civitatem, quas ipse filio meus mihi
datum habuit et ego ipsas datum habeo ipsius adelperge filie mee: simulque et ipsa quarta mea
in supradicta rationem tivi nominato angeli abbati in defensionem ad habendum dedit, et hanc
cartula ut supra firme permanead. quam te ursus notarius scribere rogavimus. actum salerno.
+ ego qui supra drogo me subscripsi
+ ego radoaldo me subscripsi
+ ego dauferi me subscripsi
+ ego rodelgardus me subscripsi
+ ego rodericus filio gentili.
Torna all'inizio