Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1256 » Pag 34 - 35

8.1256
34
35

34
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense decembri, undecima indictione. Ego salepertus monachus et prepositus de ecclesie sancte
trinitatis, eo quod ante presentia domni leonis gratia dei abbas monasterii sancte trinitatis,
quod situm …………… salernitanam cibitatem in pertinentia mitiliano, et ibique
adesset subscripti idoneis testes, per iussionem ipsius domni abbati tradidi ad tenendum et
laborandum
una cum advocatore predicto monasterio Iohannes de ipso locum mitiliano filio quondam
vineri terra cum vinea et arbustum et insitetum et pomis pertinentes ipsius monasterio quod
habet in ipso locum mitiliano super ipso monasterio, et est per finis et mensuria: A parte meridie
fine ipsius monasterii, sicut cilium de ripa discernit et passi quadraginta sex: A parte
orientis fine predicti monasterii, inde sunt passi triginta duo: A parte septemtrionis fine iamdicti
monasterii, inde sunt passi alii quadraginta sex: A parte occidentis fine ipsius monasterii, inde
sunt passi triginta sex. de suprascripta mensura tradidi ipsius iohanni inclita medietate in parte
occidentis, seu et tradidi ipsius iohanni una pecia de terra cum arbustum et insitetum ibique
cuniunctum, et est per fines: A parte meridie finis via que discernit a suprascripta rebus et passi
triginta duo: A parte septemtrionis fine medio vallone qui dicitur giniulu et passi triginta
quattuor, et per medium ipsa rebus mensurati per latitudine passi alii triginta sex et duobus
partibus de passo, et per longitudinem da ipsa via et usque in medio ipso vallone. Totum
mensuratum ad iusto passu ominum. Tali ordine, ud amodo et semper suprascripta medietate
de ipsa terra cum binea in parte occidentis, qualiter superius legitur, et tota ipsa alia pecia
de terra cum arbustis et insitetum in sua et de sui eredibus esset potestatis illud tenere et
casa lingnea ibidem facere, et ibidem residere et abitare, fobeas omnesque suas utilitates iusta
rationem ibi facere, et ipsa binea per annum apto tempore laborare, potare, propaginare, scalciare
et inpalare, et leghare et zappare vona, sicut meruerit, et ipso arbustum suo tempore de
super et de supter apto tempore laborare potare et propaginare et, ubi meruerit, infra ipso arbusto
arbores et bites ibidem plantare et surgere, et in ipso insitetum, ubi meruerit, insites ibidem plantare
et surgere et, unde meruerit, tota suprascripta tradictio illud cludere et clusum et salbum illud
abeant. Ita omni anno tota ipsa traditio vona pareat laborata et operata et cultata et surta et clusa,
quatenus proficiat et non dispereat; et omni anno per tempus vindemiarum ipse iohannes et
suos heredes faciant scire pars predicti monasterii, ut ibidem pergant aut dirigant missum, et
35
ipse iohannes et suos heredes ipsa vinea et ipso arbustum apto tempore bindemiare, et poma
quando meruerit, inde colligere, et omnis vinum et poma quam inde exierit, ibidem ad palmentum
procurare het dividere per medietatem; pars predicti monasterii prius inde tollat medietatem,
et ipse iohannes et suos heredes aliam medietatem: sortionem de vinum quod pars predicti monasterii
evenerit, ipse iohannes et suos heredes portent ad cellarium ibique in ipso monasterio
et reponant illud in bucte, quod pars predicti monasterii illis adsinnaberit, salbum et ipsa bucte per
annum illud conciare et studiare, sicut meruerit Insites vero que per annum ibi sunt, ipse iohannes
et suos heredes per annum apto tempore colligere et seccare inclita medietate in pars
predicti monasterii illud deant, reliqua medietas ipse iohannes et suos eredes illis ibi abeant,
et de quod per annum in tota ipsa traditione seminaberint, terraticum exinde in pars predicti
monasterii deant, sicut est consuetudo. Missum da parte predicti monasterii per annum pro
vindemie et per ipsa frudia recipiendum ibidem steterit, ipse iohannes et suos eredes pars
predicti
monasterii nutriant secundum suam fuerit possibilitatem, et per omne palmentateca in parte
predicti monasterii deant, sicut est consuetudo, et quale tempore si ipse iohannes et suos eredes
suprascripta rebus tenere het laborare noluerint aut non potuerint in supradicto ordine, inclita
supradicta traditio vona laborata, et operata, et surta et, unde meruerit, clusa et ipso insitetum
surtum remictant in pars predicti cum ipsa casa et sic licead ipse iohannes et suos eredes
inde exire cum omnia causa sua movilia, sine contrarietate pars iamdicti monasterii; et
per combenientia ipse iohannes guadiam michi dedi et fideiussorem michi posuit seipsum, et
ego ipsam guadiam suscepi per demandatione suprascripti domni abbati, et per ipsam guadiam
ipse iohannes obligavit se et suos eredes, ud si taliter, sicut dictum est, in pars iamdicti monasterii
non adinpleberit et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserit,
ipsam guadiam ipse iohannes obligavit se et suos eredes componere in pars predicti monasterii
triginta auri solidos costantinos; et taliter scripsi ego petrus notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
+ Ego grimoaldus notarius et advocator.
Torna all'inizio