Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.186 » Pag 241 - 241

1.186
241
241

241
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principi,
mense december tertiadecima indictione. ante nos petrus gastaldus et iudice causabit dauferi
filius pandoni cum ursus atrianense filius iannelgari, qui dicitur ingeniusu, ut ipse ursus tenere
rebus in finibus nucerie locum ubi uniano dicitur eidem dauferi pertinentem; ipse ursus dicebat
in eodem loco rebus tenere, set dicebat ei esset pertinentem per unum preceptum, qui nostris
presentiis ostendi; unde ipse dauferius ostendi tres precepta sigillata et manifestabit se plus
monimen inde non abere, cum quo relegere fecimus ipsa precepta, quas ipse dauferius ostendi.
continebat, qualiter predicti pandoni genitori eius concessa fuerat rem in finibus nucerie: ipse
preceptum, quas ipse ursus ostendi, continebat, qualiter domnus sichardus princeps concesserat
cunari atrianensi, qui fuit bisabio mulieri nomine grusu, que est uxor predicti ursi, can dede
bonipertus de uniano cum uxore et filiis et omnia eius pertinentia. cum autem precepta illa
relegere fecimus, dicebat ipse ursus, ut rem ipsa eidem dauferio monstrasset ante radelgrimo
iudicem et dicent, ut de ipso preceptum eius esset pertinentem. nos superius iudex interrogavimus
ipsum dauferium, si per monimen aut per testimonia facere potuerit, qualiter rem ipsa
de ipsa preceptora esset pertinentem; ille autem manifestabit non ita facere potere. iterum
interrogavimus illum forsitans rebus ipsa dominasset, ille autem manifestabit non illam dominabit
aliquando; ex quo inter eis iudicabimus per partes eos wadiare fecimus: ipse ursus
secundum legem eidem dauferi iurare, ut ipsam rem, sicuti ante ipso radelgrimo iudex illam
demonstrabi, de ipso preceptum eius esset pertinentem; et ubi taliter iuraberit, rem ipsa securiter
sibi abere; unde ipse dauferius mediatorem exinde posui petrus, filius rumoaldi et ipse
ursus mediatorem exinde posui. et taliter scribere fecimus iohannes notarius.
+ ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio