Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.345 » Pag 175 - 176

2.345
175
176

175
Huius membranae pluribus in locis abrasae vix dari postest summarium
+ Primo anno principatus domni Mansonis imperialis patricii et domni Iohannis eius filii
gloriosi principis, mense Octobri undecima indictione. Amatus Episcopus Salernitanae sedis
declarans habere quasdam possessiones in loco Fonti ubi de Fleschetula dicitur, quae inter
alios fines habent montem Falerzum in finibus Cetariae, et quasdam alias in finibus Nuceriae
176
sive vacua, sive arbusta, sive castaneta, e quibus omnibus nil aut parum annuatim recipiens,
eas commutat et concedit nobilissimo viro Arechisio Comiti pro decem libris argenteis, consentiente
capitulo, et eodem pretio declarat se usurum, ut possit aliquantum laborare ad atrium
Sancti Mathei nostri Episcopii. Ademario iudice, et Ioanno advocatore Episcopii haec convenientia
firmata est.
. . . et taliter scribere rogabimus te ademari, notarius. hactum salerno.
+ ego qui supra amatus episcopus.
+ ego dauferius archidiaconus
+ ego petrus . . .
+ ego petrus clericus
+ ego qui supra madelfreda
+ ego desigius
+ ego . . .
+ ego qui supra ioannes iudex
+ ego qui supra ademari iudex.
Torna all'inizio