|
301
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense novembri
concurrente indictione tertia. Ante me Siconem iudicem Sichenolfus
filius Dauferii, qui nunc monachus est, hostendit unam
cartulam sigillis Rottelgrimi comitis et iudicis impressa, que continebat
... Et cum suprascripta cartula fuit hostensa, quoniam
impressio ipsorum sigillorum cerea erat que facile rumpi et consumi
posset, idcirco ipse Sikhenolfus me deprecatus est ut in hac cartula,
in qua tota illa per hordinem declarata est, ego meum nomen
propriis subscriberem digitis, cuius ego precibus annui. quod
superius inter virgulos scriptum est legitur: "mense maio".
Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
| |