|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et septimo anno principatus
 domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense martius octaba indictione. memoratorium
 factum a me iohannes presbiter filius petri, eo quod ante presentia domni maioni archidiaconi
 et abbati ecclesie sancti maximi, et ibique ante eum astantibus supscripti ydoneos
 testes, tradidit ego terra cum arbusto quod pars ipsius ecclesie avet in locum nucerie, quod ego
 in veneficium teneo per hec finis: de una parte a septemtrionalis sicut medio aquario discernit,
 unde aqua flumaria discurrit: de supter parte ab occidentis partibus fine de eredes ermeperti,
 sicut limite et sabuci et sepe discernit: alia vero parte a meridie fine terra ecclesie sancti viti,
 quomodo derictum exiet iusta ipsa ecclesia sancti viti, qui ad ora de ipso puteum pertinentem
 de ipsa terra cessante ab ora de ipso puteum in parte meridie pedes duos at manum, et sic derictum
 
 exiente usque at fine ecclesie sancti viti, et inde rebolvente per ipsa fine in partibus septemtrionalis,
 sicut medio poiu et sabuci discernit, et iterum rebolbente per ipsa fine sancti viti
 in partibus orientis, sicut limite discernit, et exiente derictum per fine de eredes ipsius ermeperti
 et coniungente at fine de eredes ermengardi, sicut aliquantum ibidem fundamentum de pariete
 anticum discernit: a pars orientis fine de eredes deodati, sicut sepe et sabuci et limite discernit,
 et coniungente in ipso aquario qui est priore fine; hec vero rex per supradicte finis totum et
 inclitum illut cum omnia intro se aventibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de via sua
 ursi filio audoaldi at lavorandum et tenendum tradidit. Unde pro taliter per bona combenientia
 guadia mihi ipse ursu dedit et mediatorem mihi posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligavit
 se tali ordine, ut amodo et usque septem anni completi tota supradicta tradictio per ipse finis
 sue potestatis tenere et dominare, et fobee et omnes sue utilitatis ibidem facere, et abto tempore
 ipso arbusto laborare et cultare et propaginare, et ubi meruerit astas et vites plantare, et sic
 illut lavorare de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut vene pareat lavoratum et cultatum,
 quatenus proficiant et non dispereant, et per tempore de vindemie abto tempore ipso arbustum
 vindemiare, et faciat scire pars predicte ecclesie, ut ibidem dirigamus missus noster pro
 recipiendum ipsa nostra sortionem et ipso vinum ibique ad palmentum, et omnes poma exinde
 illut inter nos dividamus; pars ipsius ecclesie tollat inde medietatem, et vos vestrisque eredibus
 tollad inde ipsa alia medietate, faciendum exinde omnia quod bolueritis: ipsa medietate de ipso
 vinum quod at pars predicte ecclesie evenerit, atducere illa ibique in ipso locum ad ipsi pariti et
 pars ipsius ecclesie adsingare ipsius ursi organeum bonum, et ipso organeum illut conciare sicut
 meruerit, et reponere ibidem ipsa nostra sortionem de ipso vinum, faciamus pars ipsius ecclesie
 omnia quod boluerimus: missum nostrum qui pars ipsius ecclesie ibidem direxerit, dum ibidem
 steterit, illud nutrire secundum suam possivilitatem: tantum de quod ibidem annualiter
 seminaverint, deant in pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum,
 quod si taliter omnia, ut superius legitur, nobis in pars ipsius ecclesie non adimpleverit et aliquit
 exinde remobere aut contrare quesierit, tunc per ipsa guadia componere obligavit suosque
 eredes nobis vel in pars ipsius ecclesie decem auri solidos costantinos et, ut superius legitur,
 illut nobis adimplere. het unc brebem scripsi ego alderissi notarius qui interfuit.
 + ego amatus me subscripsi
 + ego alfanus.
 |  |