|  | 
 + In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et nono anno
 principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense agustus decima indictione.
 brebem emissum a me petrus presbiter rector ecclesie sancti martini, quod quidem vone memorie
 guaimarius comes a nobo construxit fundamine in rebus sua ulter flubio lirno, eo quod
 ante subscripti ydoneis ominibus per bona combenientia at tenendum et casa faciendum tradidi
 ego giczi et ciceri germani filii mauronti et petri filii andree de terris pertinentes de
 ecclesia sancti mighaelis, quod ante os annos a nobo construxit fundamine guido comes, et
 guaiferius et aloara in terris sue de intus ec cibitate at ortum mangum a subtus platea qui
 badit at porta eleni; tali ordine, ut amodo et usque duodecim anni completi liceat illis et eorum
 eredibus predicta terra per hec finis et mensuria: de una parte fine platea, sunt inde
 pedes undecim et planta una: de alia parte fine ipsius ecclesie, sunt inde pedes quadtuordecim
 et summisse: alia parte fine ipsius ecclesie, sunt inde pedes tridecim et planta una:
 de alia parte similiter fine ipsius ecclesie, sunt inde pedes decem, totum at iusto pedem manum
 homini mensuratum, eos sue potestatis tenere, et fobeas et omnis sue utilitatis iusta ratio
 ibi facere, et in tota ipsa terra per iamdicte finis et mensuria edificare casa ibidem terranea
 de lingamen noba; et ubi illis casa ipsa fecerit per ipse finis et mensuria, illis autem et
 eorum eredibus et ominibus que illis ibidem at abitandum miserit, ibidem resideant et abitare,
 et omnis sue utilitatis iusta ratione ibi facere amodo et usque ipso costitutum, et omnis annum
 usque ipso costitutum deant illis vel illorum eredibus in calendis octuber mense unum aureum
 tari bonum in pars ipsius ecclesie pro seditura de media ipsa casa. at completi autem amodo ipsi
 duodecim anni, liceat illis et eorum eredibus et ominibus quem illis ibidem miserit, exinde exire
 
 cum media ipsa lingamen et cum omnis illorum causa quod ibi abuerit, et pergere cum ipso
 ubi boluerit. sine contrarietate de pars ipsius ecclesie aut cuiquam hominibus. et tota ipsa
 terra et casa per iamdicte finis et mensuria cum media ipsa lingamen rebertas at pars ipsius
 ecclesie. et si forsitans ipsa illorum sortione de ipsa lingamen datura vel binditura abuerit
 at pars ipsius ecclesie. illum bindant at iusto pretium quod iuste fuerit atpretiatum et faciant
 illis vel illorum eredibus pars ipsius ecclesie scire pro illum tollendum per tertio costitutum
 usque dies triginta; et si infra ipsa costituta noluerit pars ipsius ecclesie illum eos
 emere at iusto baliente pretium, liceat illis eos dare cui boluerit; nam, si ante ipsa costituta
 cuicumque illos dederit sine absolutione de pars ipsius ecclesie, sine pretium rebertas
 ad pars ipsius ecclesie. quod si taliter omnia, ut superius legitur, nobis vel at pars ipsius
 ecclesie non atinpleberit, per bona combenientia hobligaberunt se illis et illorum eredibus
 nobis vel at pars ipsius ecclesie biginti auri solidos constantinos componere. unde de omnia
 nobis atinplendum per bona combenientia guadia nobis ipsi suprascripti dederunt, una mecum
 adesset ipse guido et guaiferius comitibus, qui sunt domini ipsius ecclesie, et mediatores nobis
 posuerunt se ipsis. et hunc brebem scripsi ego petrus notarius qui interfui.
 + ego dauferi
 + ego maio.
 
 |  |