In nomine summe et individue trinitatis. Ego Rogerius non meis
meritis sed gratia divina previdente calabrie siciliaeque comes penas eternales
timens quas nullus evadere poterit: nisi hylaris dator extiterit hylarem enim
datorem ut divina pagina testatur diligit deus. Omnibus christianis et aecclesiae
fidelibus notum facio quod anno ab incarnatione domini nostri
ihesu christi millesimo nonagesimo. quarto. indictione tertia. decimo die
kalendas iulii pro peccatorum meorum redemptione nec non et omnium
parentum meorum ut in aeternum vivamus dedi atque inperpetuum concessi
monasterio beatae MARIAE de rokella apud paleopolim et hieronimo
eiusdem monasterii abbati omnibusque successoribus suis nemus de bonoso
terrasque ibi multas quarum divisiones hee sunt. Pupplus quae in pede
montis coturni posita est in qua ipse comes rogerius manibus suis crucem
fecit qui mons coturnus termines est et divisio terre schillacensis et catenzari. et
descendit illa devisio a pupplo ad salices et ascendit ad semitam
qua ad cavam coturni descendit que vallis est inter nemus et vineas et
extenditur usque ad vallem normanni schillacensis. volviturque ad viam
que dirigitur ad flumen potami et postea recta magna via usque ad sanctum
zachariam. et tunc recta via usque ad roccam asinorum. deinde ad cavam
sagitofi et extenditur usque ad mare. Inde vero prout est mare
usque ad flumen corachi flumen iterum corachi divisio est istius terrae.
160
sicuti ascendit usque ad montem coturni. Quisquis igitur meorum successorum
aut vice comitum. aut quorumlibet aliorum istius doni destructor
extiterit anathema subincurrat. et sic nisi ad satisfactionem venerit cruciatus
aeternos sustineat. Fiat Fiat. Amen.
+ Ego henricus episcopus neochastrenssis
+ Ego Rogerius comes subscribere me feci.
+ Ego Simon filius Rogeri comitis et heres.
+ Ego Rogerius capuanus filius Rogerii comitis et heres.
+ Ego Aaladis comitissa hanc crucem feci.
+ Ego goufridus filius Rogerii comitis et heres
+ Wilermus Saracenus
+ Wilermus Chapriolus.
+ Iordanus chapriolus
+ Hubertus filius roche
+ Richardus de strever
+ Ego Wilelmus maimun filius ricardi de strevet.
+ Robertus burrellus me subscribere me feci.
+ Ego Gosbertus gener comitis subscribere me feci.
+ Ego Rogerius colhebret subscribere me feci.
|