Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1082 » Pag 40 - 41

7.1082
40
41

40
MLXXXII
A. D. 1047
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et nono anno ducatus eius amalfi, et octabo anno ducatus eius syrrenti, et sesto
anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius,
mense iunius, quintadecima indictione. Memoratorium factum a me romoaldus filius quondam
iohanni clerici de locum nucerie, eo quod ante subscripti testes tradidit michi alferius
archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi una pecia de terra baciba pertinente
predicte ecclesie, que est in locum nucerie, ubi dicitur ad campum maioni, et est omni
parte ipsa pecia de terra abet finis de ipsa ecclesia, tali ordine illut michi tradidi, ud
amodo et usque nobem anni completi, illut eos teneamus, et dominemus, et illut lavoremus,
41
et per omnis annum illut seminemus, sicut meruerit, et per omnis annum faciamus
pro tempore de aree faciamus nos scire ipse abbas vel successores suos, vel pars predicte
ecclesie, ud ividem dirigant missum illorum, et ego et meos eredes ipsi lavori recolligamus,
et tritulemus, et demus medietatem ad ipsum missum terraticum de ipsa rebus, quomodo
est consuetudo de alia rebus predicte ecclesie, et nos ipsum missum nutriemus secundum
nostra possivilitate, et equum de ipsum missum nutriemus ad palea et ad ordeum.
Ad ipso constitutum completum remittamus ipsa rebus ad pars predicte ecclesie. Unde in
eo hordine per vona conbenientia guadiam michi ipsum abbas dedi et mediatorem michi
posuit monaldus presbiter filius quondam (deest nomen); et per ipsa guadia obligavit se
ipsum abbas et pars predicte ecclesie, ut tota suprascripta traditione defensare nobis da
omnis omines omnique partibus cum bice de via sua. Quod si taliter etc. Statuta mulcta
viginti auri solidorum constantinianorum. Quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego alferius nominatus diaconus archipresbiter et abbas.
+ Ego petrus presbiter et primiclericus.
In fine legitur: Ab oriente passi LIIII, a Sebtemtrione passi XXXII, ab occidente passi
LVIII, a meridie passi XXXIII.
Torna all'inizio