Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.62 bis » Pag 244 - 244

1.62 bis
244
244

p. 244
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo secundo, et vicesimo quinto anno principatus domni
Landolfi gloriosus princeps et septimo anno principatus domni Paldolfi filii
eius, mense februario, prima indictione. Memoratorium factum ha me Audoaldus
filio cuidam Landi, eo quod intus civitate Habellini ante nobiliorum
subscriptorum testium, per vona combenientia guadiam michi dederunt Iohannes
et Faraco, germani et filii Faraki, et mulier nomine Maria, genitrice
eorum filia cuidam Cerestini, qui fuit uxor supradicti Faraki, per consensu et
volumtate de ipsi supradicti filii et mundoalt sui. Eo quidem tinore ut quando
ego vel meos eredes potuerimus abere ominem at legem, qui nobis contraberint
de ipsa casa mea, foras ipso muro uius civitatis Habellini erga via illa puplica
qui vadit per ipso Carbonaro uius civitatis Abellini, quod illis michi donaberunt,
tunc debeat se plicare ipsi nominati Iohannes et Faraco et Maria vel
suis eredibus et recipere a nos ipsum ominem in manum et sic illam nobis defendat,
sicut per omnia testum de ipsa cartula mea continet, quod aput me
firmatam reteneor et quod Fusco harchisubdiaconus et notarius scripsi; de taliter
nobis adinplendum per supradictam guadiam, mediatorem michi posuerunt
Dauferi filium Iaquinti. Et hoc brebe scripsi ego Fusco harchisubdiaconus
et notarius et interfui.
+ Ego Adelferi.
+ Ego Amatu.
Torna all'inizio