Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.867 » Pag 256 - 257

5.867
256
257

256
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari, filii quondam
domni guaimarii magni principis, mense martio, secunda indictione. Memoratorium
factum a me sicu filio quondam risi, quoniam ante os dies fuimus in plures causationes cum
petri et iohanne filii quondam alfani pro eo quod ego querevam sortionem havere pro
pars aloare genitrice mea de ipso quot communiter havuimus in locum trintinaria: ipsi
iamdicti germani dixerunt quod predictus genitor illorum vicariatum illut havere cum
predicto genitore et genitrice mea, et pro ipsa sortione nostra de predicta rebus de trintinaria
per vicariam datum haveret ad predicto genitore et genitrice mea inclita medietatem
de sortionem ipsius alfarani quod ei hevenire devuit de rebus quod communiter
avuimus ad ipsa casa; ego autem dicevat non esse veritas: ipsi predicti germani dixerunt
testimonium inde haveret, qualiter predictus alfaranus genitor illorum cum predicto genitore
et genitrice mea predicta vicaria inter se traditam haveret. unde per iudicium
machenolfi castaldei guadiati fuimus, et ipsi iamdicti germani cum ipsa testimonia secundum
legem illut firmaret ad sancta dei evangelia et ego permaneret in predicta vicaria;
set antequam per legem illut diffiniret, per locutionem bonorum hominum orta est inter
nos combenientiam, et ego iamdictus sicu cum predicta genitrice mea per combenientiam
remissimus atque tradidimus ante subscripti testes tota et inclita predicta nostra sortione
de rebus de predicto locum trintinaria ad ipsi iamdicti germanis, et ipsi iamdicti germani
vice sua et pro vice maraldelli, qui est germanum illorum, tradiderunt tota et inclita
medietate de ipsa sortionem illorum de rebus de ipsa iamdicta casa cum inclita socia
illorum quod retinunt in ipsa iscla de ipsa casa; hec vero predicta combenientiam, qualiter
257
superius dictum est, inclitam medietate de predicta sortionem, qualiter predicti alfarani
fuit pertinentes in predictum locum cosa, de terris cum vineis quam et de terris lavoraturie,
cultum atque incultum, ipsi iamdicti germani inclita ipsa medietate nobis tradiderunt
cum tota et inclita ipsa socia, qualiter predictus alfaranus retinuit in ipsa iscla
de ipsa cosa cum terra et salicario; tantum liceat sisamus filius quondam amati per ipsa
socia aqua portare, sicut illius continet scriptum, ad securiter et firmiter hamodo et semper
nos et nostros heredes in omnibus, qualiter dictum est, illut havendum, dominandum,
possidendum et omnia exinde faciendum que nobis nostrisque heredibus placuerit, sine
omni contrarietate ipsorum iamdicti germani et de illorum heredibus, aut cuiqua hominibus,
et ammodo et semper defenset illut nobis nostrisque heredibus ipsi iamdicti germani
et illorum heredibus, cum vice de viis suis, ab omnibus hominibus ab omnique partibus,
etiam et da pars predicti maraldelli, qui est germanum illorum, et da illius heredes,
et da illis hominibus qui pro illorum pars nobis, aut ad nostris heredibus, emiserit
qualiscumque causationes; quot si de hec omnia, ut superius legitur, retornare aut removere
illos quesierit, et quotcumque causationes adversus nos exinde preposuerit per se ipsis
vel per summissam illorum, et omnia nobis non adimpleverit, sicut superius legitur, ideo
et per combenientiam obligaverunt se ipsi iamdicti petri et iohanne, et illorum heredibus,
ad componendum michi iamdicto sikeni et ad meis eredibus, seu cui scriptum istut vice
nostra in manu paruerit, biginti aurei solidi constantini, et omnia, ut superius legitur,
per invitis nobis adimplere. Unde pro taliter omnia, ut dictum est, adimplendum guadia
mihi ipsi iamdicti germani dederunt, et mediatore michi posuerunt iohanne filio quondam
radoaldi presbiteri et abbati; et per eadem guadia iterum obligaverunt se ipsi iamdicti
germani et illorum heredibus predicta traditione in omnibus, qualiter dictum est, nobis
et ad nostris eredibus defensandum ab omnibus hominibus ab omnique partibus, etiam et
da pars tammare, qui est matrinia illorum, et ipse petrus da pars de ipsa uxore sua et
da illis hominibus et partibus, qui illis et earum partibus nobis et ad nostris heredibus
emiserit qualiscumque causatione, et taliter scribsit ego landemarius clericus et notarius.
+ Ego lambertus presbiter
+ Ego raidolfus subdiaconus
+ Ego amatus clericus.
Torna all'inizio