Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.622 » Pag 146 - 148

4.622
146
148

146
+ In nomine domini bicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense september, octaba indictione. memoratorium factum a me iohannes presbiter
filius quondam petri, eo quod ante presentia domni maioni presbiteri et abbati ecclesie
sancti maximi, et ante eum astarent subscripti testes, per bona conbenientia per
iussionem ipsius domni abbati tradidi constantini greco filio kalociri presbiteri, qui est
abitantes in locum nuceria, medietatem terra cum arbusto, quod pars ipsius ecclesie abet
147
in ipso locum nuceria, quod ad laborandum tenuit per brebem ursus, et modo illut in pars
ipsius ecclesie remisit illut ademari filio ipsius ursi, et ego illut in beneficium teneo da
pars ipsius ecclesie, et est tota ipsa rebus per hec finis: de una pars a septemtrionis sicut
medio aquario discernit, unde aqua fluminario discurrent: de supter parte ab occidente
fine de eredes ermeperti, sicut limite et sabuci et sepe discernit: de alia vero parte a
meridie fine terra ecclesie sancti biti, que modo derictum exiet iusta ipsa ecclesia sancti
biti qui ora de puteum pertinentem de ipsa terra cessante ab ora de ipso puteum in ipsa
pars meridie pedes duos ad manum, et sic derictum exiente usque ad fine ipsius ecclesie
sancti biti; et inde rebolbente per ipsa fine in partibus septemptrionalis sicut medio poiu
et sabuci et sepe discernit: et iterum rebolbente per ipsa fine sancti biti in partibus orientis,
sicut limite et sepe discernit; et exiente derictum per fine de eredes ipsius ermeperti
et coniungente ad fine de eredes ermengardi, sicut aliquando ibidem fundamentum de
pariete antiquo discernit: a partibus orientis fine de eredes audati, sicut sepe et sabuci
et limite discernit, et coniungente in ipso aquario qui est priore fine; de ec vero supradicta
rebus infra supradicte finis inclita ipsa medietas in partibus orientis, quomodo ipse
ademari in pars ipsius ecclesie sancti maximi remisit, sic inclitum illut, qualiter superius
legitur, ego una cum petrus comes, qui est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesiae,
predicti constantini tradidi tali tinore, ut amodo et omni tempore ille et suos eredes illut
tenere et laborare boluerint, sue sint potestatis eos tenendum et dominandum, et fobee
et omnis sue utilitatis ibidem faciendum iusta rationem, et temporibus suis ipso arbustum
scalciarent, propaginarent, potarent, et ubi meruerint, arbores et bites ibidem plantarent
et bites traerent, et sic eos laborarent de super et de supter, sicut locus ipse meruerint,
ut proficiant et non dispereant, et per circoitum, sicut meruerint, illum cluderent, et
clusum illud haberent omni tempore, et casa ibidem facerent, et palmentum ibidem preordinarent,
et sibe ille vel alios omines potestatem habent in ipsa casa omines ad abitandum
mittere, et per bindemie tempore faciant scire nos vel pars ipsius ecclesie sancti
maximi, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis temporibus suis ipsum arbustum
bindemiarent, et ipso binum ibique ad palmentum et omnes poma exinde dibiderent per
medietatem: missum ipsius ecclesie sancti maximi tollad illut medietatem, et illis medietatem;
sic tamen, ut ipsa sortionem predicte ecclesie de ipso binum, quod exinde ebenerit,
illut portarent per tempore ad cellarium predicti sancti maximi a subtus parieti
infra ipso locum nuceria, et mitterent illut in organea quod ibidem eis adsignata fuerit,
per illis bona conciata siad ipsa organea; et si boluerit pars ipsius ecclesie dare ipsius
constantini vel ad eius eredes organea bona, ut illut reponere in ipsa casa quod fecerint
148
infra ipsa traditione, ille ipsa organea tollant, et per tempore bona conciarent et reponerent
illas in ipsa casa, et ipso binum sortionem predicte ecclesie in ipsa organea mitterent
et salbum illum facerent, donec illut inde tulerint, absque degeneratione et ingne;
et dum ibidem steterit ipso missum predicte ecclesie pro recipiendum ipsa sortionem de
ipso binum, illis autem eum notrire et darent ei palmentateca iusta consuetudinem de
ipso locum; et de quod in ipsa rebus annualiter seminaberint, deant exinde terraticum
semper ad pars ipsius ecclesie secundum consuetudinem de ipso locum; et a quo ipsa rebus
tenere et laborare noluerint in predicto ordine, inclita rebus ipsa laborata et cultata
et clusa remittere ad potestate ipsius ecclesie sancti maximi, et licead illis inde exire
cum omnis sua mobilia, quod ibidem abuerint, cum tota ipsa lingnamina de ipsa casa;
et si aliquando tempore ille et suos heredes de hac terra salernitana exierint pro aliubi
ad abitandum, aut si talem fecerint culpam, unde ad palatium cecidere debuerint, similiter
rebus ipsa cum omnia intro se abentibus perbeniant ad potestate predicte ecclesie;
et si infra tribus anni ic rebersi fuerint ad abitandum, aut si de ipsa culpa liberati et
boluerint rebus ipsa in suprascripto ordine tenere et laborare, inclitum illut rebertar ad
eius potestate, ad tenendum illut in suprascripta ratione: tantum ipso anno quod redierint,
rebus ipsa si laborata fuerit, licead illis qui eos laboraberint, inde tollere omnis frugens.
Unde per bona combenientia guadia mihi ipse constantinus dedit, et mediatorem mihi
posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligabit se suosque filios et eredes, ut si aliquit de
omnia suprascripta remobere aut contrare quesierit, et talia in pars ipsius ecclesie non
adimpleberit, per ipsa guadia obligabit se suosque filios et eredes ad componendum mihi
vel in pars ipsius ecclesie auri solidos constantinos, et apposuit et obbligabit se
in pars ipsius ecclesie ad pingnerandum omnis sua causa etiam et persona sua: et hunc
brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
+ Ego arechisi notarius me subscripsi
+ Ego Iaquintus me subscripsi.
Torna all'inizio