Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.87 » Pag 216 - 218

10.87
216
218

216
Anno ab incarnatione Domini millesimo septuagesimo hoctabo,
mense maio concurrente indictione quintadecima. Coram
217
me Rottelgrimo comite et iudice Dauferius filius quondam Sichenolfi
comitis, sicut ei congruum fuit, sua voluntate per hanc cartulam
largitus est de rebus suis Sichenolfo filio suo, quem sibi bene
et secundum Deum obedientem dicebat dum duos tantum modo
filios masculos haberet, totum et integrum quantum a germanis suis
per firmam divisionis cartulam sorte conprehenserat de rebus foris
hac civitate in loco Lucanie ubi Stainu dicitur, quod est per fines
et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis
finis mare et mensurati per viam que est prope ipsum mare
passus ducenti quinquaginta; a parte septemtrionis finis aliorum
et passus trecenti quadraginta et duo; ab oriente sunt passus
trecenti; de capite fine via publica et inde passus ducenti; a parte
meridiei finis aliorum. et illud de eodem loco ubi sedilie sunt, quod
est per fines: a parte meridiei est finis aliorum; de pede finis
via publica; a parte quasi orientis finis de aliis sicut terminatum
est. cum omnibus que intra illud sunt cunctisque suis pertinentjiis
et cum bice de ipsis viis et de aliis viis suis et cum toto et
integro si quid plus eodem Dauferio per eandem cartulam divisionis
in eodem loco pertinet et cum ipsa cartula que scripta est per Romoaldum
notarium tricesimo secundo anno principatus domni
Guaimarii principis et duodecimo anno ducatus eius Amalfis et Sirrenti
et nono anno principatus et ipsorum ducatuum
domni Gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense augusto
tertia indictione, in qua subscriptus est Iohannes iudex. ea
ratione ut totum et integrum hoc quod ipse Dauferius ut prelegitur
largitus est semper sit in potestate ipsius Sichenolfi et heredum
eius, et ille et eius heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint.
et per convenientiam ipse Dauferius guadiam Grimoaldo
notario pro parte ipsius Sichenolfi dedit et fideiussorem ei pro
illius parte posuit Alderisium filium quondam Guidonis castaldei
et per ipsam guadiam obligavit se et alios suos heredes semper
defendere ipsi Sikhenolfo et illius heredibus integrum illud quod ei
sicut suprascriptus est largitus est ab omnibus hominibus quibus
per ipsum Dauferium et alios suos heredes illud vel ex ipso quomodocunque
datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum
218
paruerit vel qui pro parte et dato ipsius Dauferii et heredum eius
ipsi Sichenolfo et illius heredibus quascunque causationes de eo preposuerint;
ab aliis vero hominibus et, cum voluerint ipse Sikhenolfus
et eius heredes, ab omnibus hominibus potestatem habeant illud
per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum
est ipse Dauferius et alii heredes eius non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligavit se et alios suos heredes componere
ipsi Sikhenolfo et illius heredibus quinquaginta auri solidos
constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. quod autem
superius inter virgulos scriptum est legitur: "ab oriente sunt
passus trecenti", et hec suprascripta fuerunt acta anno dominice
incarnationis millesimo septuagesimo octabo, mense maio indictione
quintadecima.
Torna all'inizio