Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.560 » Pag 3 - 3

6.560
3
3

3
+ Quoniam oportet nos in hac presenti fragili et mortali vita redemptori
nostro domino deo placere ut in illa futura dignam recompensacionem ab
ipso habere mereamur. Idcirco Ego constancia francorum regis filippi filia
et quondam domini Boamundi antiocheni principis magne et inmortalis
memorie uxor. una cum Karissimo filio meo Boamundo filio et herede
eiusdem viri mei bone memorie domini boamundi pro anima ipsius viri
prenominati et animabus parentum nostrorum et pro anima mea et ut dilectus
filius meus boamundus intercessione semper virginis gloriose marie
honorem dominationem atque longevam vitam habeat. concedimus et donamus
firmiter in perpetuum per hoc nostrum preceptum ecclesiae beati laurencii
de aversa ortum unum qui est extra murum civitatis tarenti. videlicet
iuxta ecclesiam beati aroncii quae ecclesia est in obediencia ecclesiae beati
laurencii fines cuius orti sunt isti ab oriente est ortus prefati sancti aroncii.
ab occidente est haegger civitatis. a borea est via puplica. ab australi
parte est mare magnum. Quatenus a presenti die inantea sit in potestate et
dominio provisorum et rectorum prefatae sancte ecclesie ad hedificandum
ac faciendum ibi sine vendicione quecumque in commoditatem ejusdem ecclesie
fuerint. Si quis autem nostrorum ordinatorum ausu temerario hoc nostrum
preceptum aliquo modo inrumpere presumpserit. sciat se nostrum
amorem ammissurum dein in nostra camera compositurum solidos aureos
centum. hoc scripto firmo et stabili in perpetuum permanente. Unde ad securitatem
et defensionem hac quietem rectorum eiusdem monasterii iussi
scribi hoc preceptum per manus fulconis nostri notarii et cum plumbea
bulla ex nostro solito tipario expressa bullari eique dari: Anno domini incarnationis.
Milleno. Centeno. Quintodecimo. Mense februario. Indictione. Octava.
+ constancia.
+ Signum manus domini boamundi.
+ Signum manus hugonis talabocta.
+ Signum manus alexandri camerarii.
+ Signum manus saffridi dapiferi.
+[...].
Torna all'inizio